auxilio negotium est aggressus, et de liberalitatis
largitione, quam erga regum petitiones
Sedes eadem exercere misericorditer assuevit,
dignetur Sanctitas vestra sibi cum celeritate
concedere. Petitiones eae sunt, ut Sanctitas
vestra illuc aliquam personam idoneam destinet
pro legato, qui vice romanae Ecclesiae
totum nostrum cruce signet exercitum, et veniam
indulgeat peccatorum, quodque alicui
Praelato verbum crucis in Aragonia et Hispania
contra barbaros in adjutorium regis nostri
detur auctoritas praedicandi. Decimam quoque,
pater sanctissime, petimus regni nostri collectam
et depositam pro generali passagio in
ejusdem Terrae sanctae subsidium, quae, velut
dicitur, regi transfretanti versus orientales
partes in dictae Terrae succursum, secundum
deliberata Sedis apostolicae deberetur;
nam, si decimam hujsmodi auctoritas vestra
nobis indulgeat, diu contra infideles in partibus
illis durare poterimus, et terras fidei nostrae
conquirere, ac gentes illas inimicas Ecclesiae
continuis jacturis et gravibus offensare ....
remanere ..."
Praedictis sane ambasciatoribus regis Aragoniae
fuerunt interdum bona et curialia data
responsa, eisque dominus Papa satis applausit,
ac domini cardinales congaudentes sibi et regi
suo de tantorum felicitate successuum pleno interius
laetitiae jubilo replebantur; de eo maxime
quod, cum olim opiniones eorum contra eumdem
regem de facto Siciliae fuissent suspitione multa
gravatae, nunc autem de ipsius regis accessu
contra Saracenos assumpto tanta et tam clara
certitudine declarantur.
CAP. XI
RECEDUNT NUNTII REGIS ARAGONUM
DE ROMANA CURIA.
Verum qui in Sede apostolica praeses est ad
negotia, et domini cardinales, lenti quorum
sunt pedes in rerum expeditionibus gravitate defecti,
et velociter ad ignota non errant, tam cito
suarum arcana non reserant gratiarum, nec
alicui subito manum liberalitatis imponunt, sed
omnia sub praegnanti responsione procrastinant,
et hoc ideo, ut promovendorum apud eos negotiorum
plene veritate propalata, sine suggestione
doli et fraudis, quae ad expeditionem et gratiam
fuerint admittenda, per eos valeant expedire,
ac de inceptis cum lentitudinis gravitate
deliberant adimplere. Dicti nuntii regis Aragonum,
quibus non ita celeriter respondebatur
ad votum, cum licentia insipide postulata, seu
animo petita jam parato ad exprimenda concepta,
retrocedunt ad littora marina festine, sicut
forsitan fuerant subornati.
|
|