Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 128


diversis corporibus animas quas prescivit, ita disponit illas et distinguit per
tempora prout novit pro tempore expedire: ut modo in altero duorum fratrum
infundat animam quam prescivit reprobam, in altero quam prescivit electam,
modo plures electas animas faciat in una progenie esse simul, modo reprobarum
multitudinem in gentem et populum convenire disponat; quocumque ergo modo
mixti sint reprobi cum electis – quos idcirco Deus ad tempus mixtos esse voluit,
ut timentes contristentur et contristati conturbentur electi hocque modo proficiant
cotidie in illorum ruina –, firmum tamen fundamentum Dei stat: novit
Dominus qui sunt eius
. Et quamvis dicat Paulus non ita offendisse Iudeos ut
caderent
, set illorum delictum salutem esse mundi , non ideo tamen putandum
est salutem gentium esse causam reprobationis illorum, quasi non possent isti
salvi fieri nisi isti perirent; set hoc magis conpetere novit ad multorum salutem,
ut eo tempore quo mansuras in fide animas infudit semini Israel – secundum
maiorem partem et secundum id quod generale est dico – eas quas prescivit
impias infunderet populo gentili; et e converso, quando huic dedit electas, illi
quas prescivit reprobas destinavit; quatinus – quod distincti sunt in duobus
populis fideles et infideles, quorum aliqui salvandi erant per gratiam, alii de
propria condempnandi malitia – ob vicariam emulationem alii darent aliis occasionem
vite, sicut in eodem loco per Apostolum dicitur: Si ammissio illorum
reconciliatio est mundi, que assumptio nisi vita ex mortuis?
Poterat igitur adhuc
Deus animas electas infundere illi populo sicut prius, ut haberet post se semen
benedictionis nec, pro culpa illa maxima qua occiderunt Christum, omitteret
Deus servare fortitudinem patientie sue, quin minus operaretur in eodem populo
sicut prius. Set quia elati in superbiam confundebant gentes et qui ex eis nascebantur
electi male instructi ab eis cum maxima difficultate credebant – iuxta
illud: Nisi signa et prodigia videritis non creditis – dignum fuit ut fieret mutatio
dextere excelsi
, quatinus de cetero ex eodem populo pene soli reprobi nascerentur,
quos autem prescivit electos e populo de cetero propagarentur gentili,
haud dubium iuxta illud Iohannis baptiste: Potens est Deus suscitare de lapidibus
istis filios Habrahe
. Hoc modo credendus est Deus dedisse orantibus patribus
filios electos, utpote Habrae Ysaac, Zacharie Iohannem.
Igitur qui pereunt sua profecto pereunt culpa, quia aut si datur eis gratia, ut
credant, tempore credunt et tempore temptationis recedunt ; aut si non datur eis,
ideo non datur, ne de contempta gratia durius iudicentur. Et tamen qui presciti

Torna all'inizio