Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1119


consumunt. Tanta vero erat serenitas aeris, ut nulla in eo vel tenuis quidem nubecula videretur. Cum subito
caelum densatur nubibus, tonitrua concrepant, coruscationes ac fulgura crebra micant, tantusque imber effusus
est terris, ut Liris fluvius late redundans quasi mare videretur. Igitur illucescente diluculo surgentes e castris
barbari accesserunt ad oram fluminis, diligentius perscrutantes, si quam forte navim vadumve repperire possent,
quo fluvium transmeare valerent. Sed cum omnis transeundi spes eis esset ablata, dira incitati barbarie, manus
sibi digitosque corrodentes, quod spe frustrati praedae vacui remanserant, cellas nostri monasterii trans Lirim
positas igne cremantes, verso exercitu quantocius abire coeperunt. Cumque ad eum locum pervenissent, quo
praedictus Liris fluvius patenti ostio mare influit, omnes, quos habebant, equos debilitatis cruribus, praecisis nervis,
quia secum ferre nequibant, reliquerunt. Ipsi vero ascensis navibus, dantesque carbasa ventis, recto cursu
sulcantes aequora, Siciliam tendunt. Cum autem iam prope Siciliam devenissent et se celeriter aridam capere
sperarent, repente parvam cernunt naviculam huc illucque inter suas naves liquidas super undas celeriter discurrentem,
in qua clericus veneranda canitie et alter monachus sedere videbantur. Et cum ab eis sollicite
interrogarentur, unde tam laeti, tam alacres vel tam onusti repedarent, ab Italia se venire professi sunt ibique
omnia igni ferroque tradidisse, domos etiam Petri ac Pauli necnon Benedicti se expoliasse gloriati sunt. "Et vos",
inquiunt, "qui estis, qui tam sollicite, tam diligenter tamque curiose nos interrogare nitimini?" "Nos", inquiunt,
"unus Petrus, alter Benedictus vocamur, quorum domos vos invasisse iactatis. Sed cuius virtutis cuiusve potentiae
simus, quam citissime experiemini". Et his dictis ab oculis eorum ablati sunt. Mox igitur undique furentibus
ventis fluctibusque tumescentibus tanta subito tempestas exorta est, ut naves omnes vel collisae inter se vel
impulsae scopulis confractae sint, ita ut ex omni illa paganorum copia vix pauci superfuerint, qui suis
haec, a quibus missi fuerant, civibus nuntiare potuissent. Et quidem permisit omnipotens Deus
ad tempus suas ab eis ecclesias divastari, sed non est passus eos super tanto facinore
diutius gratulari. Hoc in facto illud michi videtur esse impletum, quod beatus pater
Benedictus suis olim discipulis promiserat, dicens: "Praesentior vobis, dilectissimi filii,
carnis deposito onere vestrique per Dei gratiam cooperator existam assiduus"; illud
etiam, quod beato Petro Dominus intulit, dicens: "Tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam". Non inquit
"non valebunt", sed "non praevalebunt". Portae enim inferi pagani sunt, heretici atque
Iudei, qui tunc adversus Dei valere videntur ecclesiam, cum per eos Dominus suos flagellari
fideles permittit. Sed non praevalebunt, quia omnipotens ac misericors Deus non eos de
ecclesia sua perpetuos sinit habere triumphos. Unde et apostolus hortatur, dicens:
"Tribulationem patimur, sed non coangustamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem
patimur, sed non derelinquimur; humiliamur, sed non confundimur; tribulamur,
sed non perimus".
Theophilus: Placent vehementer, quae dicis.
3. Desiderius: Iohannes sanctae recordationis presbyter, qui in nostro monasterio
decanatus officio aliquanto tempore functus est, nostri postmodum monasterii, quod intra
Lucensem urbem constructum est, praepositus fuit. Qui quantae obedientiae quantaeque
humilitatis fuerit, plures, qui eum noverunt monachi et adhuc supersunt, testes existunt.

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio