Salimbene de Adam: Cronica

Pag 129


in agris suis sepeliebantur. Promeruit ergo Ioiada nobilem sepulturam
ob causam supra predictam. Çacharias vero filius eius,
quia fecit quod Ecclesiasticus IIII docet, scilicet: Pro iustitia
agonizare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia, et
Deus expugnabit pro te inimicos tuos
, ideo promeruit ut in Evangelio
commendaretur a Domino dicente: A sanguine Abel iusti
usque ad sanguinem Zacharie
, tamquam a termino a quo usque
ad terminum ad quem, id est a pastore usque ad sacerdotem, qui
duo optime copulantur, ut qui sacerdos est sit etiam pastor.
Dicit enim Amos III: Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit
eis?
Quasi dicat: «Non». Item beatus Ieronimus multum
videtur esse sollicitus ad querendum istum Zachariam, cum tamen
faciliter eum nobis demonstrare potuisset. Nota etiam quod omnes
filii Zacharie cum eo lapidati sunt preter unum postumum, qui
postea dictus est Zacharias.
Quid demeruit Ioas propter malignitatem suam, quid etiam populus eius,
et de damnificatione quam homo propter peccatum incurrit.
Quod multum prodest habere bonam societatem et multum nocet habere
malam; et de correctione tractatur hoc loco, et quod aliqui bene inchoant
et male finiunt, et aliqui e converso. Require similiter infra,
carta ***.

Ioas vero rex Iude demeruit, quia in sepulcris regum propter
suam indignitatem sepultus non fuit. Nam, mortuo Ioiada, a
legittimis Dei declinavit. Cuius exemplo et optimates vitiati sunt,
quia, sicut dicit Ecclesiasticus X: Secundum iudicem populi sic
et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et habitantes in
ea
. Item Prover. XXIX: Princeps qui libenter audit verba mendacii,
omnes ministros habet impios
. Item ibidem: Peccantem
virum iniquum involvet laqueus
. Qualis fuit Ioas, qui langorem
pessimum incurrit, eo quod divinos honores sibi volebat impendi,
ut dicunt Hebrei, et quia contempsit audire Zachariam, qui eum
corripiebat. De quo scriptum est, Prover. XXI: Excogitat iustus
de domo impii, ut detrahat impios a malo
. Sed dicitur, Prover.
XVII: Plus proficit correctio apud prudentem quam centum plage

Torna all'inizio