aut excusatum innuat aut excuset, cum offensus interdum offendentem, quem diligit, etsi vera positiva
non habet, tamen verisimilitudinem, apud se nititur excusare.
I 13
Venientem ad presentiam nostram dilectum filium L. iudicem Barensem consueta benignitate recepimus
et ea, que nobis ex parte tua dicere voluit, audivimus diligenter. Eo autem nominante quasdam
in presentia nostra personas, de quarum aliquibus Capuane ac Aversane petebat ecclesiis provideri,
nos, cum propter quorundam fratrum nostrorum absentiam super hoc deliberare finaliter non
possemus, fecimus ad te deferendas fieri litteras, quales tunc vidimus faciendas. Sed dictus iudex
illas ad te deferre recusans audientiam a nobis et fratribus nostris petilt sibi dari. Qua ei benigne
concessa verba quedam proposuit a te sibi, prout dicebat, iniuncta, in que tua non debuisset prorumpere
circumspectio, etiam si gravem a nobis iniuriam pertulisset. Dixit enim nos tibi protectionem
dedisse, que non erat protectio, sed destructio appellanda, utpote tendens, prout idem subintulit,
ad persone tue perditionem et regni, et adiecit, ut, quandoquidem nolebamus a te nominatos
recipere, nullos ad prefatas mitteremus ecclesias, quia non reciperes aliquos nec recipi sustineres a
nobis ad ipsas ecclesias destinatos. Denique nostris est auribus postmodum intimatum, te Capuanis,
Salernitanis et Aversanis firmiter mandavisse, ut si alios quam a te nominatos ad ecclesias miserimus
eorundem, ipsi nullatenus admittantur, sed porte non solum ecclesiarum, sed etiam civitatum obserentur
eisdem. Que vera vix esse credimus, et si vera sunt, tua circumspectio videat, utrum te deceat
talia facere utrumve apostolica sedes talia debeat tolerare. Sane non satis sano, ut cum pace tua loquamur,
fuisti usus consilio, quando mandasti talia dici nobis vel fieri, quia sic innuisti te, quod
non credimus, esse paratum et promptum ad rumpendum inter nos et te vinculum caritatis. Desideramus
enim, fili karissime, ut omni tempore et maxime nostro sit inter te ac ecclesiam Romanam
firma et sincera dilectio, quia id et ipsi ecclesie et tibi et toti Christianitati cognoscimus expedire,
nec quicquam amarius facile posset nobis accidere, quam si statum tuum, quem multa cura promovere
studuimus, cogeremur aut perturbare, quod absit, aut perturbari ab aliis illum, si tibi favorem
apostolicum deesse cognoscerent, perturbare paratis, conniventibus oculis pertransire. Sed si, quod
|
|