Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 203


De grato Greco et caseo grates referimus copiosas. Tanto enim fuit acceptius, quod misistis, quanto
minus erat vinum Reatine regionis acceptum.

VIII 27

Non nos pretereunt illate vobis iniurie, cum gravamina vestra propria reputemus. Ad hec munificentie
vestre ad grates assurgimus de cibo transmisso, recipere adhuc mittenda parati.

VIII 28

De coopertorio duplici nobis misso per .., presentium portitorem, abbatem .., munificentie vestre
ad grates assurgimus et illam nihilominus gratiam, que, prout per relationem eiusdem abbatis et
aliorum audivimus, serenis actibus relucet in vobis, plenis prosequimur actionibus gratiarum. Ex
ministerio enim, quod in prosecutione vestre promotionis habuimus, bonorum, que facitis, credimus
a non expertes. Cum igitur reputemur in vestris meritis utcumque mereri, sic divinam in vobis
expectamus et expetimus affluentiam gratiarum, ut lucerna bonorum operum non extinguatur in
vobis, sed continuatis serenius virtutibus accendatur, quatenus sic in conscientia vobis per meritum
caritatis ardeat, quod vivat te vivente splendor in subditis per exemplum. Ad hec, cum inter amicos
illustris regis Ungarie ascribamur, per vos illi consulimus bona fide, ut in hiis, que debet nobili viro ..,
difficultatem, si placuerit, non opponat. Non enim decet, ut munificentia regis circa debita se
gravem et difficilem prebeat, que ad ea se facilem et favorabilem exhibet, que gratia producit in
donis.

VIII 29

Licet fuerit pro dono petitum dona non mitti, eo quod in amicis manum non querimus, corde contenti,
quia tamen pannus per presentium portitorem ad usum capelle nostre transmissus sic venit ad
votum, quod mittentis gratie plena debetur prosecutio gratiarum, grates solvimus, quas debemus.
Ceterum de duabus petitionibus vestris altera dextera diligentis in auditorium principis introducta

Torna all'inizio