Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1047


25 Provocabantur quoque fratres alii similia facere, videntes illum
sub tanta se districtione tenere. Tanto itaque, ut dictum est,
vir Dei non solum carnis incentiva rigore repressit, verum etiam corporis
sensus, ne quidquam vanitatis haurirent, summae cautelae repagulis
obfirmavit. Nam, cum moram in loco qui dicitur Rigus
Tortus prope Assisium faceret, accidit ut Romae coronandus imperator
Otto cum magno illac comitatu et pompa transiret. Beatus vero
Franciscus, cum secus viam cum suis fratribus moraretur, ad
videndum imperatorem nec ipse nec aliquis suorum egredi saltem vel
aspicere de tugurio voluit, praeter unum solum ex ipsis, cui huiusmodi
gloriam modicum duraturam eidem imperatori constanter nuntiare
praecepit.
26 Recollegerat autem se verissimus ille paupertatis zelator
cum fratribus suis in quoddam praedicti loci domicilium derelictum,
ut ibidem se utcumque ab aestu pluviaque defenderent; quod videlicet
adeo strictum fuit, ut etiam commode in illo requiescere
non valerent. Sed tamen loci angustia cordis latitudinem non artavit,
quin ibidem laetanter in summa penuria viverent et in continua
gratiarum actione et laude persisterent. Scribebat quoque
vir sanctus per tigna domunculae nomina fratrum, ne quis alterum

Torna all'inizio