Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 416


bonas aquas, cuius ratio esse videtur: nam vene harum aquarum
oriri videntur et scaturire a flumine Euphrate quod
per unam dietam distat ab ista civitate et labitur inde. Hec
autem civitas est via media eundi Tauris.
 
De monte san[c]to super quo est archa Noe, ad quem ut dicitur
nemo potest ascendere. Cap. II.
 
1. De hac recedens ivi ad quemdam montem qui vocatur
Solissaculo. In hac contrata est mons ille in quo est archa
Noe. In quem libenter ascendissem si mea societas me prestolari
voluisset; et quamquam ascendere voluerim, tamen gens
illius contrate dicebat quod nullus unquam poterat ascendere
illum montem. Nam hoc videtur, ut dicitur, Deo altissimo
non placere.

Torna all'inizio