deputatum est . Et paulo post: Obsequi solent principes christiani decretis aecclesiae,
non suam praeponere potestatem . Ista sunt, quae virum religiosum et animum Deo
plenum ad maledicendi sententiam impulerunt, ut, quia tociens commonitum regem
hisque et aliis territum revocare non potuit, sed medicamento penitentiae sanare non
valuit, ferro tamen anathematis membrum putridum amputaret.
V. Verum ne id absurde factum quisquam existimet, quae secuntur sanctorum
patrum constitutiones et exempla perspiciat et oculo vigilanti percurrat, nec erit ulterius,
quod ambigere debeat. Inquit beatus papa Pascasius inter alia: Si quis obiecerit
non consecraciones, sed res ipsas, quae ex consecratione proveniunt, vendi, videtur
quidem aliquid dicere, nichil autem penitus sapere. Nam cum corporalis aecclesiae
aut episcopus aut abbas aut tale aliquid sine rebus corporalibus et exterioribus
in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore temporaliter vivit, quisquis eorum
alterum vendit, sine quo alterum habere non provenit, neutrum venditum derelinquit.
Quam obiectionem sacer Chalcedonensis paenitus canon exterminat, cum procuratorem
vel defensorem aecclesiae vel aliquem regulae subiectum adeo per pecunias ordinari
prohibeat, ut interventores quoque tanti sceleris anathematis mucrone succidat .
Si autem obicitur, cur absentem dampnaverit, respondebitur verbis apostoli: Si quis
verbo nostro non obedierit per aepistolam, hunc notate et ne commisceamini . Item
isdem: Scripsi vobis in aepistola, ne commisceamini fornicariis: non utique fornicariis
huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus. Alioquin debueratis
de hoc mundo exisse. Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si quis frater
nominatur fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut
rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere. Quibus verbis, ut ait beatus Ambrosius,
ostendit non iudicio aut confessione opus esse erga eos, quorum crimina publica sunt,
quos ipse rumor notus omnibus et communis accusat . Cui etiam pater concinit Augustinus
fratrem nominatum intellegens, qui in crimine sit famosus et notus. Quod nisi
ita accepisset apostolus, et si neminem absentem crederet iudicari debere, sed semper
per praesentem sub accusatoribus certis et testibus, aecclesiastico sive saeculari iudicio
aut confessum aut convictum: numquam Corinthium dampnasset absentem, quem
uxore patris abusum fama tantum praedicante didicerat. Non enim quaesivit sinodum
facere, accusatores admittere, testes audire et cetera huiuscemodi quae in iudiciis exquiruntur.
Sed his praetermissis convicinis illius Corinthiis ait: Omnino auditur inter
vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ut uxorem patris quis
habeat. Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio
vestrum qui hoc opus fecit. Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam
iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi
congregatis vobis et meo spiritu cum virtute domini nostri Iesu tradere huiusmodi
hominem sathanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die domini nostri
Iesu Christi .
VI. Iam vero ad ea, quae cotidie velut cum admiratione dicuntur, paucis in
Deo respondendum. Nam quod absens potuerit iudicari, superioribus sententiis approbatur.
?Quando?, inquiunt, ?factum legitur, ubi scriptum auditur, quibus reperitur
libris, quibus commemoratur historiis, ut quemquam inperatorem quisquam episcopus
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|