longe volumus digredi atque ad idem saepius reverti, licet seria iocis, iocos serris immiscere. Sermo familiaris et quotidianus esse debet. Finem epistolae finis negotiorum affert. Neque epilogis aut transitionibus aut occupationibus aut ullo genere artificii opus est. Denique summum artificium in hoc genere est, ut nullo artificio utamur, ut extemporalis epistola, non excogitata videatur. Quod tametsi tabellariis ultro exigentibus fieri necesse est, tamen etiamsi nulla nos aut temporis aut hominis necessitas cogeret, esset illa in stylo extemporalitas effingenda. Qua de re non defuerunt, qui dicerent epistolam redolere incuriam quandam et negligentiam oportere. Si vero partim gesta, partim gerenda negotia exponemus, ita narrabimus quae gesta erunt, ut ex iis facile, quae gerenda erunt, intelligantur, ita ut non solum praeterita et praesentia exponamus, sed futura etiam coniecturis quodammodo significemus, tum quid vel ipsi ab amico petamus vel illi faciendum arbitremur, paucis aperiamus, quid in quaque re aut boni aut mali sit, breviter declaremus. Postremo, quae in nostra libertate sunt, liberaliter polliceamur. Atque his potissimum rationibus, quum exponenda erunt negotia, exponemus.
|
|