Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 371


Dei iussu ante ianuam monasterii farine onustati fuerant iactati
secum detulerunt, que subsequenti tempore igne consupmta sunt.
Quis putas tunc erat ammirabili patri Benedicto circa suum ovile
sacrorum viscerum pietatis affectus? qualis anime sancte ipsius
erga filiorum suorum prostrata funera, erga corum repletis sanguine
altaribus? angor pariter merorque crescebat! Etenim, ut
credo, presens tunc aderat, et cum pacientibus pius pater eadem
paciebatur. et certe si eius Christo dilecta anima, dum adhuc in
corpore maneret, cum vix apud Deum optinere potuit, ut ex ipso loco
illi anime cederentur, ita nimio dolore inconsolabiliter fleret, ut
vix consolari valeret: multo magis cum in tam horrenda discerpsione
filiorum suorum viscera videret effundi, <acrius> contrista||batur.
manebat tamen spes et consolacio, quoniam ipse erat, qui
suscipiebat animas occisorum velud xenium omnipotenti Deo vivencium
offerendas. huius monasterii desolacio <facta est .XIII. kalendas
novembris, feria tercia>. perstitit annis tribus, post quod reedificari
ceptum est ab Angellario abbate.
Sed ad nostra iterum redeamus, et quiddam memorandum, quod
in huius monasterii abditis antiquissimis voluminibus indita repperi,
non obittam.
Quidam namque illis temporibus ex eisdem Christi famulis
a facie impiorum fugiens, illorum crudelitatis necem evasit. qui
quod factum fuerat, hoc modo scribens ad posterorum noticiam
voluit pervenire.

Torna all'inizio