extimet satis esse quod recipit, semper meus in statera fiducie suspensus
est animus ut aliquam beneficii fecundiorem particulam de tanti laboris
puteo, vestre provisionis cooperante clementia, subiectus exhauriat et
devotus attingat. Imploratur igitur vestre benignitatis officium ut, cum
anni iam circulum et ultra, si verum fatear, in sollicitudine registrandi
consumpserim et consumpti iam fere nequeat ultra conditio, vel rediturum
si placeat licentietis ad propria, vel in domo summi principis, in qua
mansiones multe sunt, locum ubi gratius et fructuosius serviam prefigatis.
Cum benefaciendi quibuslibet regnet in pectore vestro potentia, dum reserat
nemo quod clauditis et quod reseratis per consequens nemo claudit;
regnat scientia, dum, si me non fallit opinio, scire vobis datum est
celitus quicquid utilitatis sub pallio solis absconditur, quicquid rationalis
humanitas apprehendit; regnat et debitum, dum si quidquid virtutis
habuit in vos mater natura iam confluit, ex necessitate quadam
effudit in alios vestra liberalitas quod habetis. Ut currus qui currat
equalius quem perficit in rotarum parelitate quaternitas, procedat de
vestri pectoris archa voluntas utinam perfectio quasi quarta.
|
|