Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 75


est, circa quae habet esse Iustitia, quia Iustitia
legalis habet esse circa totam materiam moralem, et
circa omnia opera virtutum: non secundum se accepta,
sed prout per ea est impletio legis. Tertio ostensum
est quomodo differt Iustitia a virtutibus aliis:
quia virtutes aliae magis perficiunt hominem in se:
Iustitia vero, sive sit legalis, sive distributiva,
sive commutativa, perficit hominem in ordine ad
alium.
Quod absque iustitia nequeunt regna subsisitere.
Cap. XI.

Dicebatur in praecedenti capitulo duas esse Iustitias,
unam generalem, et aliam specialem, Ad hoc
autem ut regna subsistant et pacifice maneant, utraque
Iustitia est necessaria. Quod quidem absque Iustitia
generali regna durare non possint, duplici via investigare
possumus. Prima sumitur ex parte ipsius Iustitiae
generale. Secunda, ex parte regni, in quo debet talis
Iustitia observari. Prima via sic patet: nam (ut in praecedenti
capitulo dicebatur) legalis Iustitia est quodammodo
omnis virtus. Habere enim huiusmodi Iustitiam,
est implere legem. Si ergo lex iubet omne bonum,
et prohibet omne malum: implere legem, est esse
perfecte virtuosum. Ideo primo Magnorum moralium,
capitulo de Iustitia, dicitur, quod legalis Iustitia est perfecta
virtus. ergo per locum ab opposito, legalis Iniustitia
est ingrata, et perfecta malitia. In nullo ergo observare
leges, et cives non participare in aliquo legalem Iustitiam,
est eos esse integre et perfecte malos. Sed (ut dicitur
Ethic. 4. cap. de mansuetudine) malum se ipsum
destruit: et si integrum sit, importabile sit. Importabilia
igitur esset illud regnum, et durare non posset illa civitas,

Torna all'inizio