Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 542


dicentium, quia persecutionem aecclesia faciat, dum vel ea, quae committuntur, reprimit
vel animarum salutem requirit. Errant hiuiuscemodi rumoris fabulatores. Non
persequitur nisi qui ad malum cogit. Qui vero malum vel iam factum punit vel prohibet,
ne fiat, non persequitur iste, sed diligit. Nam si, ut illi putant, nemo nec reprimendus
a malo nec retrahendus ad bonum est, humanas ac divinas leges necesse
est evacuari, quae et malis poenam et bonis praemia iusticia suadente constituunt . Idem
alibi: Non putetis alicuius esse peccati, si huiusmodi homines comprimuntur. Nec
quicquam maius est, unde Deo sacrificium possitis offerre, quam si competenti debeant
vigore compesci
. Item Augustinus Donato presbytero: Displicet tibi, quod traheris
ad salutem, cum tam multos nostrorum ad perniciem traxeris. Quid enim volumus,
nisi te comprehendi et praesentari, ne pereas?
Item Augustinus: Si christiana disciplina
omnia bella culparet, praeciperet utique, ut abicerent arma seque militiae omnino
subtraherent. Dictum est autem eis: ?Neminem concusseritis neque calumniam feceritis,
sufficiat vobis stipendium vestrum?
. Item Augustinus ad Bonifatium: Gravi de pugna
conquereris: dubites nolo, utile consilium tibi tuisque dabo. Arripe manibus arma,
oratio aures pulset auctoris. Quia, quando pugnatur, Deus apertis caelis spectat
et partem, quam inspicit iustam, defendit et ibi dat palmam
. Item: Noli existimare
neminem Deo placere, qui armis bellicis ministrat. In his erat ille centurio, qui
Domino dixit: ?Non sum dignus, ut intres sub tectum meum?. In his erat sanctus
David, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium. In his eciam plurimi illius
temporis viri. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua
etiam ipsa corporalis donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non facere
contra Deum. Esto bellando pacificus, ut eos quos expugnas ad pacis utilitatem vincendo
perducas
. Astruit haec eciam beatus papa G[regorius] scribens Veloci magistro
militum inter alia: Nunc utile visum est, ut aliquanti illuc milites transmittantur,
quos gloria tua admonere et hortari, ut parati sint ad laborem, studeat. Et occasione
inventa cum gloriosissimis filiis nostris Marciano et Vitaliano loquere, et quecumque
vobis Deo auctore pro utilitate rei publicae steterint facite. Et si huc vel ad
Ravennates
partes nec dicendum Ariulfum cognoveritis excurrere, vos a dorso eius, sicut
viros fortes condecet, laborate
. Item Mauricio et Vitaliano: Gloriosi filii, estote solliciti,
quia, quantum comperi, hostem collectam habet et in armis dicitur residere, ut,
si cursum huc Deo sibi irato mittere voluerit, vos loca eius, quantum Dominus adiuverit,
depraedate
. Satis, ut reor, ex praemissis apparet, quod sive Teutonicos adversus
Heinricum regem pugnare permiserit, sive eciam praefatum, ut dicunt, regem
persecutus est, nichil omnino commisit, quin fretus tot patrum sententiis optime valeat
excusari.

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio