Nicolaus de Rocca clericus: Epistolae

Pag 111


Responsiva Nicolai de Rocca ad tres epistolas istas.
Digna laude salutis enxenia suaviter attulit triplex epistola quam recepi,
miranda tamen, quod, sicut in principio erat verbum, illis fuerint
adiecta curriculis, quorum, cum dicantur ad aliquid, neutrum in recipiente,
protinus ad convertentiam, decurrebat. Quod autem nominis mihi titulum
alterationis minio rubricavit obstupui, ne, cum sit substantia susceptiva
contrarii, vel aliter forte quam debeam, vel aliter quam carus meus
forte voluerit, apparerem. Non sic, non sic Capuanus accessit alteritate
capatus, quin potius totus idem, sicut erat in principio, nunc et semper
apparuit: clarus opere, clarus verbo, facundus orator et eloquens, cautus
mercator et locuples, pugnator strenuus ac virilis. Nec mirum sane si privilegio
tanto sit preditus, cuius indoles secus decursus aquarum cunabula
pretulit et in tellure genitiva prudentium naturalia nutrimenta suscepit,
sic nativis concreta potentiis ut ad doctrinalia quevis incrementa sit habilis
et ad forme cuiuslibet amminicula sit conformis. Cuius nobiles dotes
ingenii aquinose paludis humiditas vicina non adimit, nec decurrentis fluminis
scaturies nebulosa conquassat. Sed sicut eius impetus letificat civitatem
et arva restaurat, sic et incolarum mentes et animos nescio quo sapore
dulcedinis influit et inopina virtute humanitatis humectat. Nam licet
amico meo plura veterum oratorum specula luminosa preluxerint, sic
tamen ipsum, e proximo, predecessorum gratia disertorum et exempla candidata
concivium eloquentie sibi evocant successorem, ut eorum hereditatem
promptus introeat et nesciat non esse disertus. Illud tamen, quod

Torna all'inizio