Salimbene de Adam: Cronica

Pag 741


De Senogallia, que tradita est domino Guidoni de Monte Feltro.
Et eodem anno civitas Senogallia prodita et data fuit comiti
Guidoni de Monte Feltro, qui in dicta terra occidit et occidi fecit
mille quingentas personas, ut dicebatur.
De domino Caxono de Turre, qui mortuus est.
De domino Scurtapellicia, qui mortuus est in prelio.

Anno Domini MCCLXXXI, indictione IX, dominus Caxonus
de Turre de Mediolano interfectus fuit in prelio cum multis aliis
de Laude per Mediolanenses. Sed et potestas Laudensium in
illo prelio mortuus fuit, scilicet dominus Scurtapellicia de Porta,
qui erat civis Parmensis et consanguineus domini Opiçonis Parmensis
episcopi.
De electione pape Martini quarti, et quod pluries misit exercitum contra Furlivium,
et male cessit parti Ecclesie.

Et eodem millesimo et anno fuit electus papa Martinus quartus,
natione Gallicus. In mense Februarii fuit electus in cathedra
sancti Petri; de collegio cardinalium fuit assumptus. Prius dicebatur
dominus Symon. Thesaurarius fuerat ecclesie Sancti Martini
de Turonis, et amicus erat fratrum Minorum, quos etiam
tenebat secum ad habitandum, et cum eis confitebatur. Quibus
etiam dedit optimum privilegium de predicationibus et confessionibus
audiendis, et promisit se adhuc maiora daturum. Hic
pluries misit exercitum contra Furlivium, et male cessit parti
Ecclesie, quia debellati sunt et capti et mortui et fugati. Inter
quos etiam cecidit Tebaldellus, qui bis fuit proditor Faventie
civitatis sue. Et submersus est in fovea civitatis Liviensis et
suffocatus cum dextrario suo. Mortuus est etiam tunc, ex parte
Ecclesie, comes Tadeus et Comacius frater Anselmi de Conradinis
de Ravenna, et multi alii. Ex altera vero parte, mortuus est

Torna all'inizio