Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 11

libro I


in nominativo et verbo et adiectivo et participio ad primam personam
pertinentibus observatur. (7) Cum vero maiores de se
locuntur, non habito respectu ad sui offitium personatus, singularitatis
terminum non excedunt. Unde tunc apostolicus dicit:
'patior' vel 'doleo' et non 'patimur' vel 'dolemus'. (8) In
secunda vero persona fit causa cuiusdam urbanitatis et benivolentie,
ut eum cui loquimur fungi quibusdam honoribus
ostendamus. (9) Talis ergo pluralitas in verbo et supposito est
servanda, ut: 'Vos debetis michi precipere tamquam servo';
(10) sed de adiectivo et participio vel etiam relativo solet inter
doctores esse discordia, quia dicunt non nulli quod debent sustantivo
in accidentibus respondere, ut uni dicamus: (11) 'Vos
estis boni', 'Vos estis electi episcopus vel potestas', 'Ad vos
venio confidenter quorum benignitatem predicant universi'.
(12) Nos dissentimus ab eis dicentes quod adiectivum in huiusmodi
locutione debet esse numeri singularis, ut: 'Vos estis prudens
et benignus'. (13) Quod ideo fit ut causa dignitatis ostendatur
pluralis numerus precessisse: quod non fieret si adiectivum
pluraliter sequeretur. (14) Huiusmodi ergo adiectiva respiciunt
veram singularitatem que in supposito invenitur; unde
magis proprie dicitur: 'Vos estis bonus' quam 'boni'. Similiter
est dicendum: 'Michi propitium vos inveni' et non 'propitios'.

Torna all'inizio