enim negare audemus permissione et concessione hec omnia evenisse.
Et utinam Sarraceni Deum cognoscerent et ei grati essent, qui eis
dedit tantam victoriam! Ipsi vero de hijs omnibus grati sunt Machometo
dicentes, quod hec omnia procuret eis pro merito Alcorani,
Christo autem, tuo sanctissimo et omnipotentissimo filio, detrahunt
et dicunt: «Christiani confidunt in quodam Iesu, filio Marie, quod
sit Deus, et ipse contra Machometum nichil prevalet». Dicunt eciam
et scribunt nostris principibus et regibus literas insultacionis dicentes,
quod istis temporibus fortuna Christi pugnavit cum fortuna Machometi,
et fortuna Machometi prevaluit. Sed quid verba referam, cum
signa hostilitatis et odii Sarracenorum ad christianos et Christum
sint omnibus manifesta! Sed et de multis pauca referam, que tamen
ita sunt horribilia, quod alijs extraneis dicere erubescere deberem, nisi
quia tuus sapientissimus filius non verecundatur manifeste permittere,
ut prius sint extraneis quam familiaribus manifesta.
Certe credo, quod nosti, quod presens eram in Sebaste, civitate
Turchie, quando postquam receperunt nova de dolorosa captione Tripolitana,
ligaverunt crucem cum ymagine crucifixi ad caudam equi
et traxerunt per totam civitatem per cenum, incipientes a loco fratrum
et christianorum et hoc in die dominica ad maiorem contumeliam
christianorum et Christi. Nonne oculata fide in tota Galilea et Iudea
et Ihierusalem, fere in omnibus locis, ubi Sarraceni invenerunt ymaginem
tuam et tui sanctissimi filii, eruerunt oculos lanceis et gladiis et fustibus et
dimiserunt ita cecatas quasi omnes picturas ad contumeliam
christianorum et Christi? Que mater sustinet pacienter excecationem
sui filii? Nonne in tota Turchia et Percide et usque ad Baldactum
invenimus omnes ecclesias christianorum diruptas aut stabulatas aut mescitas
factas Sarracenorum? Et ubi non potuerunt ecclesiam destruere
vel stabulare, statim iuxta ecclesiam edificaverunt meschitam et menaram
cum turri alta, ut super caput christianorum clament legem
ymmo perfidiam Machometi. In Tauricio, civitate Persarum, maximam
et pulcram, quam christiani edificaverunt in honore illius dilecti
discipuli et nepotis tui Iohannis, evangeliste, cui fuisti a tuo filio
pendente in cruce dulciter commendata, fecerunt scolam alchorani,
ut inblasphemarent Christum et evangelistam. Set quid dicam de
alijs locis et civitatibus, cum in Ihierusalem civitate sancta invenerim
turpiter stabulatam a Sarracenis ecclesiam illam magnam et devotissimam
in monte Syon, ubi Dominus cenam ultimam mirificam
|
|