| Praeterea, Christus venerat ad redimendum genus humanum. Sed opus redemptionis
 congrue compleri non poterat nisi per passionem, ut infra dicetur. Ergo
 debuit defectus assumere, secundum quos passibilis fuit.
 Praeterea, Christus ad hoc venerat ut esset mediator inter nos et Deum. Ergo
 debuit communicare cum utroque. Cum Deo communicavit in iustitia. Ergo
 nobiscum debuit communicare in poena.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod Christus ad hoc venit, ut humanum genus in Deum
 reduceret, a quo per peccatum abductum erat. Et ideo sicut mediator, ea quae
 Dei sunt, in nos transfundit, scilicet gratiam et iustitiam; et ea quae nostra
 sunt, quodammodo in Deum: non autem nostra quae a nobis tantum sunt, non a
 Deo, scilicet peccata, quia per haec ad Deum non ordinamur, sed magis deordinamur
 ab eo; sed ea quae a Deo in nobis sunt, quae omnia in se ordinata sunt,
 et ad ipsum nos ordinantia. Et ideo ea quae fecit in nobis Deus, transtulit in
 Deum, non quidem in naturam divinam, sed in personam ea assumendo. Fecit
 autem Deus in nobis naturam, et perfectiones naturae, et defectus poenales, et
 etiam quosdam naturales, sicut indigentiam cibi, quam etiam homo in statu
 innocentiae habuisset: et ideo hos defectus simul cum natura in sua persona
 suscepit: haec enim in sua persona suscipere, est ipsa Deo repraesentare ad
 placandum ipsum nobis.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod desiderium sanctorum patrum fuit ut veniret
 in fortitudine spirituali, scilicet gratiae et scientiae et virtutis, quae per hos
 defectus quos Christus assumpsit non impeditur.
 Ad secundum dicendum, quod quamvis culpa non praecesserit in ipso, tamen
 praecessit in natura humana, quam Deo reconciliare venerat; et ideo inquantum
 consideratur ut gerens vicem totius naturae in satisfaciendo pro ipsa, quidquid
 in natura humana ad defectum pertinens, rationem iustae poenae habet,
 etiam in ipso habuit.
 Ad tertium dicendum, quod infirmitas curatur optime per curationem suae causae,
 et per consequens per contraria causae. Causa autem horum defectuum in
 nobis est culpa; et ideo per contraria culpae hos defectus curare debuit, scilicet
 per gratiam et virtutes.
 Ad quartum dicendum, quod venerat vincere fortem per iustitiam, satisfaciendo;
 et ideo oportuit quod haberet defectus, secundum quod satisfaceret. Et
 praeterea per fortitudinem oppositam istis defectibus non vincitur diabolus, sed
 per fortitudinem virtutis et gratiae.
 | 
 |