Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 27


At ii stultitie potius quam liberalitatis laudem meruerunt.
Inconsulta enim elargitio et pecuniarum temeraria
effusio vituperanda est. In liberalitate quidem loci,
temporis persone ratio habetur. Adeat regem vir
doctus et sapiens, munus petens: contemnetur; adeat 5
fatuus, ridiculus aut histrio: vestibus donabitur atque
auro. Non honestis viris aut egenis tribuunt, sed procacibus,
improbis, importunis. Itaque, dum liberalitatis
nomen assequi volunt, in temerarie effusionis culpam
prolabuntur. Virtutes igitur ferme omnes, tanquam 10
proscripte, regum ac dominatium animos reliquerunt
seseque ad humiliores homines contulerunt. Rationibus
ista hucusque a nobis acta sunt: adiciamus si placet
et auctoritatem.
50 Isocrates, gravissimus auctor testique religiosus, 15
in eo libro quem de regno ad Nicoclem scripsit:
permulta sunt – inquit – que privatos homines inducant
ad bene honesteque vivendum. In primis quidem
illorum vita non otio, non luxu, non divitiis frangitur,
sed pro quotidiano victu comparando, laboribus ac 20
vigiliis insudant. Legibus etiam, quibus immoderate
cupiditates hominum frenantur, parere coguntur. Adde
quod inter equales liberiore quadam licentia loquendi
utuntur, qua et amicorum errata reprehendere et in
inimicos invehere queunt. Accedunt ad hec insititutiones 25
quas veteres illi clarissimique poete de vita et moribus
tradiderunt. Hec omnia privatorum mentes ad
meliorem vitam inducunt, quibus adiumentis destituti
reges esse videntur. Neque enim in tanto fastu tantaque
rerum licentia moneri se aut emendari patiuntur. 30
51 Hec ille. Perversum igitur nimis hominum genus
est et humanitati adversum, eorum qui sanas respuunt

Torna all'inizio