ad nos venire, vobis si libuerit ut carissimos filios suscipiemus et ut dilectos filios docebimus.
3
Dilectissimo socio et precordiali amico L. indissolubile dilectionis vinculum. Amicitia inter nos a cunabulis fere inchoata una cum etate incrementata magnam mihi fiduciam prebet a te necessaria petere et te monet postulata concedere. Quicquid enim usque modo habuimus una communicabimus sed quod fuit dignum dono alter alteri non denegavit. Quamobrem nimium confisus te multimoda prece deposco ut divinarum sententiarum excerptum quod nuper de Francia detulisti per harum latorem mihi mittere necesses. Vicissim vero meis uteris ut propriis.
4
Necessario precipuo O. individue dilectionis unionem. Tue littere per Stephanum mihi delate in exordio me vehementer letificaverunt et in extremo mestificaverunt. Per eas enim tui animi affectionem circa me animadverti et per earum portitorem salutem cognovi; hac de causa ultra quam dici possit letatus sum. Quod autem tue peticioni inpresentiarum satisfacere nequeo omnimodo doleo. Nam librum quem a me petisti iam transacto mense Land. nostro accomodavi amico, sed tuo presente latore meum direxi ut sine dilatione mihi mittat. Quem postquam habuero tibi absque ulla cunctacione mittere curabo.
5
U. Bondinensi archiepiscopo dilectissimo consanguineo Ada(lbertus) Samaritanus superno munere si quid est voluntatis identitatem. Nulla mea precesserunt officia pro quibus tua debeam flagitare beneficia, sed quia caritatis zelo te fervere cognovi qua non modo notis verum etiam ignotis es subvenire, confidenter tibi meum pando infortunium et tuum deposco suffragium. Bononiam kalendis Augusti divino iudicio igne crematam et in eius combustione meam supellectilem me amisisse sciatis et vix inde nudus evasi. Itaque tue propinquitatis dilectionem humiliter deprecor quatinus tua copia mea sublevetur inopia, vel aliter , tua opulentia aliquantis per mea sustentetur indigentia.
6
A. Samaritano adprime liberalibus disciplinis erudito carnis propinquitate coniuncto U. divina favente clementia Bonidinensis ecclesie archipresbiter licet indignus salutem et eternam in Domino consolationem.
Inspectis et superspectis et perlectis tuis litteris ob nimiam tristiciam a lacrimis abstinere nequivimus. Cum enim divina scriptura precipiat etiam extraneis compati, multo magis condolere tibi debemus qui consilium et subsidium in nostris negotiis semper dedisti. Quo circa pro nostra facultate tibi subvenimus et per nostros
|
|