Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 367


Petrus de Vinea eidem archiepiscopo significat quod praesentavit
exenia sua imperatori, confortando eum in aegritudine.
Renitente consilio quorumdam ex nostris et nimiam
zeli vestri perfectionem conscientiae scrupulis adscribente,
factum est, pater, quod imperastis, quia et quantitatem
missarum rerum circumspectio principis habuit et
circumspectio qualitatem missionis attendit. Serenitatem
etiam vultus ejus cum audivit archiepiscopum Capuanum
[non adhuc ita desperatum], lator praesentium nuntius
vester vidit. Et nichilominus affectum ipsius epistola
vobis remissa testatur, quoniam ab intentione jubentis et
verbis dictantis industria procul dubio non recessit. Vos
igitur, reverende pater, qui dominis servire fideliter et
placere devotis utiliter didicistis, placeatis etiam nobis
vitae vestrae telam quam desperationis acutae novacula
non praecidit, consuetis et debitis medicinae remediis
confoventes. Nec sit vobis idcirco mori solatium, quod sit
propter aegritudinis taedia longius vivere dolorosum. Me
autem, si tamen patri morienti superero, vestris amicum
in morte relinquitis quem vobis devotum revera habebatis
in vita.

Torna all'inizio