delatoris, cujus aut quorum non sum
ego prorsus ignarus, delati criminis qualitas
detegatur. Et si de me licet taciti quaeritis,
quid exinde postquam scivero, nisi causam
amaritudinis consequar. Respondebo.
Quia vel in vero motus vestri laudabo justitiam,
quanquam forsan veniam laudare non
possim, vel in falso meam innocentiam commendabo.
Consequar etiam adhuc aliud, quod
cum audita commissi facinoris qualitate,
vel desperabo de venia, vel satisfactionem quamlibet
imparem reputabo; nec vobiscum postea
sed mecum ipse confligam, et pugna vestra,
etiam me jacente, desideratum victoribus
exitum sortietur. Desinetis postmodum aures
meas verborum vestrorum tonitruis propulsare,
nec voluntatem meam accusabitis amplius,
nec provocabitis voluntatem, dicentes; quod
sive velim sive nolim patrem compatriotam,
concivem vos habeam, dominum et amicum;
nec praesenti sub virga non diceretis
hoc filio, quod absenti per literas intonatis.
Dicite mihi quaeso pater et domine,
quando et qualiter ego unquam hoc volui,
quod beneficium patris, conversationem civis,
et puritatem amici, si placet vobis hoc
scribere, recusarem; imo si in aliquo patri
dicenti liceat contradicere filio prorsus, et
prorsus contrarium procuravi adeo, quod de
hoc solum vereor, ne me apud vos amici mei
|
|