Salimbene de Adam: Cronica

Pag 521


supradicta in antipapa Guiberto, qui dictus est Clemens, nec non
et in Henrico tertio impleta fuerunt; et Ecclesia, Domino concedente,
processu temporis pacem habuit valde plenam.
De Roberto Guischardo, qui sibi promeruit regnum Sicilie, Calabrie, Apulie
et Terre Laboris, [et quod] pro Ecclesia pugnavit fideliter.
Hic ponuntur auctoritates sacre Scripture, que utiles sunt ad prelia
ordinanda.
Igitur, quia Robertus Guischardus iuvit papam Gregorium
septimum tempore necessitatis expellendo imperatorem ex Urbe,
rependit ei beneficium istud pro servitio sibi facto: dedit ei in
feudum terram Sicilie et Apulie, que Romane Ecclesie erat, ita
dumtaxat quod liberaret eam a dominio Grecorum et Saracenorum,
qui olim habitabant in ea. Ivit igitur quasi explorator, ut
videret habitatores illarum terrarum. Et reversus congregavit
exercitum et duos fratres quos habebat et consiliarios suos et
dixit eis: «Sapiens in Proverbiis dicit, XI: Ubi non est gubernator,
populus corruet; salus autem ubi multa consilia. Et iterum
Prover. XV: Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi
vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
Et iterum Prover. XX: Cogitationes consiliis roborantur, et
gubernaculis tractanda sunt prelia. Et iterum Prover. XXI: Civitatem
fortium ascendit sapiens et destruxit robur fidutie eius. Et
iterum in eodem: Equus paratus ad diem belli, Dominus autem
salutem tribuet. Et iterum Prover. XXIIII: Vir sapiens fortis
est, et vir doctus robustus et validus, quia cum dispositione initur
bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. Item Prover. XIX:
Multe cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
Ideo Dominus dicit, Ys. XLVI: Consilium meum stabit et
omnis voluntas mea fiet». Et dixit Robertus suis: «Omnia supradicta
necessaria sunt homini volenti exercitum ducere et cum hostibus

Torna all'inizio