Papias: Ars Grammatica

Pag 148


pleraque accusatiuum sequuntur, que uero passiuam, ablatiuum.
26 Quedam sunt absoluta, que non egent supradictis casibus, ut
"labor", "morior", "letor", "glorior" et, sicut in neutris, alia significant
actionem intrinsecus, ut "meditor", alia extrinsecus, ut
"uagor", alia passionem intrinsecus, ut "morior", alia extrinsecus,
ut "labor". 27 Ex omnibus supradictis generum uerbis inueniuntur
quedam aliquando actiuam uim habere, aliquando passiuam,
aliquando absolutam, ut "uideor a te" passiuum, "uideor esse bonus"
absolutum. 28 Sic quoque que actiua sunt absoluta fiunt, ut
cum dico "deo gratias, bene sapio", "uideo", "audio". 29 Sic "ruo",
"inundo", "uergo", aliquando actiua, aliquando fiunt passiua et
absoluta; "findor", "perturbor", "angor" cum sint passiua per se
prolata fiunt et absoluta. 30 Sciendum uero quod coniungi possunt
casibus et erunt tamen absoluta, ut "eius uite timeo" et "tibi
seruor". 31 Quedam actiua pro passiuis solent poni, ut "lauo",
"tondeo", "duro", "calceo", "candeo", pro "lauor", "tondeor" et cetera
(sed hoc magis per eclipsin, ut "accingunt", pro "accinguntur" uel
"accingunt se"); quedam passiua pro actiuis, ut "bellantur" pro

Torna all'inizio