referuntur. hi cum repente e silvis erumpentes exercitum
Caesaris perterritum in fugam vertissent, tandem hortatu Caesaris
exercitus restitit eosque usque ad internitionem paene
delevit. || dehinc Titurius Albinus legatus Caesaris Alvercos
Eburovices Lixoviosque incredibili caede delevit. P. Crassus
alter legatus ex Aquitanis et Cantabris triginta et octo
milia interfecit. Caesar rursus Germanos, qui Rhenum transierant
et totas Gallias sibi subicere parabant, bello adortus
usque ad internicionem cecidit, quorum feruntur quadringenta
quadraginta milia fuisse; deinde facto ponte Rhenum transgressus
Sueuos maximam et ferocissimam gentem, quarum esse
centum pagos multi prodidere, totamque Germaniam perterruit,
mox in Galliam se recepit. || domuit autem annis novem fere
omnem Galliam, quae inter Alpes flumen Rodhanum Rhenum
et Oceanum est et circuitu patet ad bis tricies centena milia
passuum. Brittanis mox bellum intulit, quibus ante eum ne
nomen quidem Romanorum cognitum erat. eos quoque victos
obsidibus acceptis stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine
annuum imperavit sestertium quadringenties Germanosque
trans Rhenum adgressus inmanissimis proeliis vicit. inter tot
successus ter male pugnavit: apud Arbenos semel praesens et absens a Germania bis; nam legati eius duo Titurius et Aurunculeius
per insidias caesi sunt.
Circa eadem tempora anno urbis conditae sexcentesimo
nonagesimo septimo M. Licinnius Crassus collega Cn. Pompei
Magni in consulatu secundo contra Parthos missus est, et cum
circa Carras contra omen et auspicia dimicasset, a Surena
Orodis regis duce victus ad postremum interfectus est cum filio
clarissimo et praestantissimo iuvene. reliquiae exercitus per
Cassium quaestorem servatae sunt, qui singulari animo perditas
res tanta virtute restituit, ut Persas rediens trans Euphraten
crebris proeliis vinceret.
Hinc iam bellum civile successit execrandum et lacrimabile,
quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi
Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia
|
|