Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 118


fidelis et superfidelis. Laudate dominum de cęlis. Merito
debemus laudare dominum, qui christo suo HEINRICO
semper de hostibus predicabile concedit tropheum. Sit nomen
eius benedictum in secula
, qui dextram sui christi HEINRICI
sua sustentat dextera. Vere completa est scriptura, quia ipse
deus ante christum suum vadit, eo quod superbia rebellium
coram facie augusti sicut stipula cadit. Tota igitur christianitas
assurgat in laudem creatoris, qui contra hostiles impetus
reddit terribiles aquilas christianissimi imperatoris. Et nos
ergo, qui tantam dei misericordiam circa dominum nostrum
cesarem cottidie videmus, in contricione cordis et spiritu
humilitatis redemptorem mundi suppliciter exoremus, ut
ceptum opus clementissimę pietatis super eum usque in finem
perficiat et aecclesia catholica de beneficiis tanti gubernatoris
proficiat.

1



5




10




15
Torna all'inizio