subditi ostendit Titus Livius in libro primo. dicit enim
quod inter populum Romanum et patres Urbis, idest senatores,
maxima dissensio est exorta. dicebat enim populus quod ipsi
pondus diei et estus sustinebant, laboribus et periculis expositi erant,
per mundum bellando discurrebant, rem publicam defendebant.
patres autem domi stabant quieti, nullis laboribus expositi,
delitijs vacantes, prelia nulla gerentes. in tantum autem crevit
ipsa turbatio, quod populus de Urbe exivit et in quodam monte
se collocavit. tunc missus est ad eos Menenius Agripa
ut eos reconciliaret. dictus igitur Menenius, inter eos contionatus,
dixit quod eo tempore, quo menbra loquebantur,
contra ventrem conspiraverunt. dicebant enim menbra quod
omnia victualia, que cum labore maximo acquirebant, venter
consumebat et nullum laborem in acquirendo sustinebat, sed
in requie semper stabat et cibis et voluptatibus vacabat. ideoque
preceperunt manibus ne aliquem cibum in os mitterent, preceperunt
ori ne aliquem cibum sibi datum reciperet, preceperunt dentibus
ne aliquem cibum masticarent. cum igitur per aliquos
dies corpus sine cibo mansisset, ceperunt menbra debilitari et
totum corpus ad extremam tabem duci. quod videntes, menbra
revocaverunt edictum, videntes quod venter sibi,
cibum non retinet; sed ipsum digestum transmittit ad venas,
unde sanguis gignitur; transmittit ad menbra, unde vegetantur;
transmittit ad totum corpus, unde sustentatur et regitur.
|
|