Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 10r


Ligarii, qui, si pro te in acie non stetit, numquam tamen contra te arma tulit. Quod enim tuis conveniat moribus in re minori statue: quum in gravioribus ac multo maioribus rebus summa animi modestia et bonitate usus fueris.
 
Exemplum insinuationis in turpi genere, qum ostendimus de adversariis nihil dicturos, et tamen per interiectionem verborum dicimus hoc; et est color qui dicitur ‘occupatio’.
 
Cum multa sint, iudices, adversarii mei crimina, que si essent in iudicium deducta, non parvum capiti suo periculum afferrent, tamen non sum in eo occupatus, ut omnem superiorem vitam eius vobis notam efficiam. Nihil itaque sum dicturus, de latrociniis, de homicidiis, adulteriis, ceterisque sceleribus, que superioribus temporibus tam in peregrinos quam in cives nepharie et crudeliter perpetravit. Satis mihi sit respondere criminibus, que in reum ipsum falso et inique inventa sunt.
 
Exemplum insinuationis, qum auditores sunt persuasi pollicendo nos dicturos primum de eo, quod adversari fortissimum adiumentum putaverunt.
 
Aliud, iudices, testor me ad vos non accesisse, ut in hac causa, que nunc agitur, vel rei, vel accusatoris partibus sim functurus. Nihil enim ad me pertinet, sive absolutus inde reus abeat, sive accusator fidem faciat vobis. Arbitror tamen prudentie vestre convenire diligenter advertere, quid in hoc iudicio decernatis, nec quicquam rumoribus credere, qum falsi sepe rumores dissipentur de innocente vel invideorum malicia et malivolentia vel quadam prava consuetudine miseros infectandi.
 
Exemplum insinuationis in turpi genere, qum ostendimus nos de aliqua re nolle dicere, et tamen occulte per interiectionem verborum dicimus.
 
Longe sua, iudices, opinione fallitur pars adversa, si fidem putat apud vos fecisse his argumentis et rationibus, quibus in hac est usus causa, quod, ut melius possitis percipere,

Torna all'inizio