Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 894


ARTICULUS 3
Utrum actus exterior addat aliquid bonitatis vel malitiae
super bonitatem vel malitiam voluntatis
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod actus exterior nihil de bonitate et malitia addat supra bonitatem
vel malitiam voluntatis. Primo per id quod dicitur super Matth. 11, in
Glossa: «Quantum intendis, tantum facis». Si igitur duo sint, quorum uterque
idem bonum intendat, et unus exequatur, et alius non, videtur quod nihil de
bonitate per actum exteriorem addatur.
2. Praeterea, Bernardus dicit, quod «bona voluntas sufficit ad meritum; sed
bona actio requiritur ad exemplum»; et consonat ei quod Philosophus in
10 Ethic. dicit, quod exteriores actus sunt ad manifestationem virtutis. Sed
absoluta et perfecta ratio bonitatis in actibus humanis est, secundum quod sunt
meritorii. Ergo tota bonitas in actu interiori consistit; et ita per actum exteriorem
nihil de bonitate vel malitia additur.
3. Praeterea, homo per bonas operationes in beatitudinem et felicitatem pervenit.
Sed beatitudo et felicitas humana fortunae non subiacet, ut in 1 Ethic. probatur.
Ergo nec fortuna de bonitate vel malitia operis aliquid auferre potest. Sed
actus exterior virtutis moralis potest impediri per fortunam, ut in 10 Ethic.
dicitur, ut patet in paupere, qui non habet unde actum liberalitatis exerceat, et
in infirmo, qui actum fortitudinis exercere non potest. Ergo actus exterior nihil
addit vel diminuit de bonitate actionis humanae.
4. Praeterea, quanto actio melior est, tanto maius sibi praemium debetur. Sed
tota quantitas praemii mensuratur secundum quantitatem radicis, scilicet habitus
actum informantis. Cum igitur habitus primo eliciat operationes intrinsecas,
videtur quod in actibus interioribus tota efficacia meriti consistat; et ita per
exteriores actus nihil de bonitate accrescit.
5. Praeterea, si actus exterior addit aliquid bonitatis supra bonitatem actus
interioris, ergo quanto actus exterior maior fuerit, tanto homo magis merebitur.
Sed hoc falsum est: quod patet ex domini sententia quam de vidua mittente duo
aera in gazophylacium dedit, Luc. 21. Ergo actus exterior non addit bonitatem
supra actum interiorem.
6. Sed contra, si aliquid potest fieri per unum sicut per duo, superfluum est
duo ad illud inducere. Si igitur aequalis bonitas consistit in actu exteriori et
interiori simul, et in actu interiori tantum, videtur quod actus exterior superflueret;
et ita non oporteret nos aliquid agere, sed solum velle.
7. Praeterea, duplex bonum melius est. Sed actus interior et exterior uterque
bonitatem habet. Ergo uterque melior est quam alter tantum.

Torna all'inizio