Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

133


ponderare et videre que sint graviores et que sint leviores. graviores
debet punire graviter et leviores leviter, sicut dicit Propheta:
"Mendaces filij hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate
in id ipsum". illi iudices sunt mendaces in stateris,
qui sunt inequales in iudiciis ponderandis, sed timor Domini
super quamlibet partem statere debet se superponere. et tunc
statera, prout debet, leviter vel graviter ponderabit. quia ubi erunt
maiora pondera, idest maiora delicta, gravius; ubi vero erunt
leviora, levius ponderabit. ideo dicitur in Ecclesiastico:
"Timor Domini super omnia se superposuit". quando enim
timor Dei non superponit se in tali statera, tunc ista statera
efficitur dolosa. de qua dicit Salomon: "Statera dolosa abhominatio
est apud Dominum, pondus equum voluntas eius".
tunc statera est dolosa quando ea, que sunt levia, extimantur
gravia et ea, que sunt gravia, extimantur levia. tunc pondus est
equum quando est rectum et iustum iudicium. ab isto autem
doloso et malo pondere timor Domini facit nos declinare. unde
dicit Salomon: "Per timorem Domini declinat omnis homo a
malo". iudex etiam in fine cause debet habere magnam
constantiam ad sententiandum, quia non debet dimittere propter

Torna all'inizio