Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 272


Mediolanensis archiepiscopus cum episcopis et abbatibus Lombardie, potestates, rectores,
consules et multi prudentes de civitatibus Lombardie Ferrariam ad Alexandrum papam festino
gressu letabundi uenerunt, quos papa paterno affectu, prout decuit, benignesatis et
iocunde suscepit.
Altera uero die cum eis in maiori ecclesia sancti Georgii, congregata populi multitudine
magna, conuenit, quos facto silentio tamquam filios taliter est allocutus: “Nouit
uestra discretio, filii dilectissimi, quod, peccatis nostris exigentibus, nauis ecclesie, que in
portu placido et tranquillo deberet consistere, adeo persecutionis ualide procellas sustinuit,
adeo iniquorum hominum turbines et fluctus incurrit, quod pene est in profundo pelagi
cum suo gubernatore demersa. Imperator enim Romanus, qui ecclesiam tamquam illius;
aduocatus gubernare et defensare debuit, impugnauit, et sue uoluntatis non rationis sequens
arbitrium, eam a sua unitate diuisit, altare contra altare extulit, et inconsutilem dei tunicam,
quantum in eo fuit, diuidere non expauit. Unde ecclesiastica uirtute diuisa, et pacis uinculo
dissoluto, Romane ecclesie dignitas pene deperiit, et que domina gentium et princeps
prouinciarum fuerat, facta est sub tributo. Et quia, imminente ualide persecutionis articulo,
Romane ecclesie quodammodo est debilitata auctoritas, cum non esset [qui] delinquentium
errores et peccata corrigeret, sanctorum patrum statuta et canones de suo ordine sunt et
iure mutata. Sicque factum est, quod occasione huius scismatis et discordie multe ecclesie
et monasteria sunt destructa, honestas ex parte perdita et religio uiolata, adulteria plurima,
fornicationes, furta et homicidia sine uindice perpretrata, castella et urbes sunt dirute et,
incendio concremate, res uiduarum et pauperum prede sunt et direptioni exposite. Sed
licet iustus iudex et patiens retributor, culpa humani generis exigente, iam per decem et
octo annos uirgam peccatorum super sortem iustorum iusto iudicio, sed occulto, reliquerit,
et ecclesiam suam persecutione ualida passus sit uehementer affligi; tandem motus ad ueniam
pio compassionis oculo afflictionem sui populi miseratus aspexit et nauem ecclesie sue cum
Petri uicario et suis fratribus persecutionis unda pene demersam noctis medio uisitauit, et
de Salute propria et futura tranquillate penitus desperantes uoce salutifera confortauit dicens:
Confidite, ego sum, nolite timere. Ad cuius uocis imperium uentus tribulationis
siluit et unda persecutionis quieuit. Operante enim illo, qui uoluntates principum pro suo
beneplacito dirigit et corda regum, sicut uult, trutinat et disponit, imperator Romanus, qui
uerbum pacis audire non poterat, mutatus in uirum alterum, pacem modo requirit et ecclesie
concordiam, quam despexerat, nunc affectuose deposcit. Benedicta sit gloria Domini de loco
sancto suo. Ecce enim lapis, quem edificantes reprobauerant, factus est in caput anguli,
et in summitate ecclesie collocatus. Non ab homine sed a Domino factum est istud, et
est mirabile in oculis nostris quod senex presbyter et inhermis furori Theutonico potuit
propugnare et sine bello imperatoris potentiam potuit debellare. Quod ex manifesto Dei
iudicio credimus prouenisse, ut humana superbia manifeste recolat et totus mundus evidenter
agnoscat, quod pugnare contra Deum sit impossibile, et nemo illius potentie audeat
contraire. Solus enim Altissimus dominatur in regno hominum, et cui uoluerit dabit illud.
Et licet imperator nos de pace ecclesie et dilecti in Christo filii et illustris regis Sicilie

Torna all'inizio