Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 37


65 Hunc secutus est, paulo inferior etate, Franciscus
Petrarca, vir priscis illis sapientia atque eloquentia
comparandus, cuius ingenio hec nostra humanitatis
studia, que multis seculis sopita iacuerunt, adeo excitata
sunt, ut priorem ferme dignitatem ac vires recuperarint. 5
Plures tum Italia principes alebat, sed prestabat
unus omnibus honore, potentia, dignitate, Robertus
rex Neapolitanus, ad quem cum Petrarcha accessisset,
tenui honore susceptus - omnia enim regi eius viri
virtute erant antiquiora -, tantum viatico adiutus, ad 10
lauream in urbe suscipiendam Romam venit, acceptaque
laurea, in villa privata meliori vite deditus, spretis
principibus, consenuit, ubi et defunctus est. Eadem
ferme etate et Iohannes Bocacius, vir singularis ingenii
sed doctrina impar superioribus, floruit, cuius plurimi 15
extant libri ad institutionem legentium editi. Contulit
se is quoque Neapolim, vir tenui censu, ad quemdam
ex primoribus apud reginam principibus, spe, quoniam
ab eo accersitus esset, maiora quedam consequendi.
Sed haud diutius accola eius urbis fuit, tum contemptus 20
sui impatiens, tum offensus principis illius moribus.
Itaque Florentiam reversus, equo animo paupertatem
tulit atque, aulas deinceps principum aspernatus,
mores quoque eorum suis scriptis detestatus, vixit sibi
et Musis. 25
66 Legite quantum libet veterum annalium monumenta,
rarissime reperietis vel philosophum vel
oratorem vel quempiam litteris et sapientia preditum
aut ditatum a regibus aut opibus ac dignitate auctum
vel ad prestanda consilia vel ad precipiendam vite 30
disciplinam vel ad componendos mores fuisse accersitum.
Quedam ab his ad iactantiam quandam oblata vel

Torna all'inizio