in parte maxima interfecit; et sic pontem exercitus pertransiit universus. Deinde maxima et
infinita multitudo Turclorum ex omni parte circuivit exercitum Christianorum, ita quod eundo
per IIII ebdomadas die noctuque acriter impugnabant, et Christianis preter carnes
equinas victualia deficiebant. Cumque non invenissent aquam per diem et noctem, Turclo
quodam capto docente aquam salsam sitibundi et famelici repererunt. Altera vero die
castrametati sunt in viridariis Yconii; unde soldanus imperatori mandaverat, quod male
intraverat terram suam. Imperator autem remisit querens, si forum tribueret, an non. Soldanus
respondit se daturum. Sed cum nimis carum offerrent, Christiani se ad pugnandum armarunt.
Et cum VIa [feria] IIII temporum inmineret, Gothfredus Herbipolensis episcopus
asseverans se vidisse beatum Georgium contra hostes pro Christianis fortiter propugnantem,
indicta penitentia et carnium edendarum data licentia, processerunt ad bellum. Et
dux quidem civitatem expugnans eam viriliter obtinuit et fere omnes rebelles occidit.
Imperator quoque filium soldani post terga pugnantem vicit et ex eis inmumerabilem multitudinem
interfecit. Urbe capta potenter soldanus se in munitionem fortissimam, que erat
in urbe, recipiens misit ad imperatorem, dicens se velle forum dare et quicquid vellet accipere.
Imperator obsides petiit, et propter fetorem cadaverum - erant enim domus et vie
cadaveribus plene - ab urbe discedens in pomeriis castra metatus est. Dedit itaque soldanus
obsides, dedit et [forum ] victualium et equorum; sed quoniam equos pernimium karos
vendere satagebant, equum pro marcis videlicet offerentes, a Theutonicis econtra
dolum dolo conpensantibus pro marca fertonem accipiebant. Quod audiens soldanus misit
ad imperatorem conquerens, quod sui pretio deciperentur. Cui respondit imperator: Si
bonum forum darent, bonam marcam acciperent. Constituti sunt igitur hinc inde iustitiarii
taxatores. Ad hec procedens Christianus exercitus a quibusdam agrestibus
Turclimannis, qui non sunt de potestate soldani, molestias multas pertulit, quousque ad
Armenie montana pervenit. In montibus autem Armenie Grecos et Armenos invenit forum
alacriter exhibentes. De montibus vero descendens Kalephy flumen reperit, per cuius
ripam duobus diebus progressus, tercia luce pausavit in locis amenis. Et cum esset estus
magnus valde, imperator in flumen descendit cum duobus militibus se cupiens balneare.
Cumque natare cepisset, demersus est. Pro dolor! humidum suffocat elementum,
quem ignea bella vincere nequiverunt, invictus duricia ferri, fluidi mollicie
vincitur elementi. Portantes igitur eum ad civitatem Salephyn aromatibus condierunt.
Et duce super exercitu domino constituto pervenerunt Turso. Deinde Leoni
|
1
5
10
15
20
25
30
|