Guido magister (opera dubbia): Incipit ars dictandi (Introducendis in artem dictandi)

Pag 236


VII, 3: Narratio fit simplex quam multiplex Item narracionum alia est simplex et alia multiplex. Simplex est illa narratcio que unum tamen narratur, multiplex est illa narratio qua plura narrantur.
VIII: Quid sit petitio, quot modis fiat petitio: Peticio est oratio qua aliquid petitur in epistola, que fit octo modis aut enim fit precibus aut preceptis aut comminacionibus aut admonitionibus aut consultationibus aut coreptionibus aut exhortationibus aut absolute.
VIII, 1: Petitio precibus: Illa petitio fit precibus cum deprecando aliquid fieri vel non fieri postulamus, taliter: quo circa te quam maxime deprecor quatinus hoc facias vel non facias.
VIII, 2: Petitio preceptis: Illa petitio fit preceptis cum precipiendo aliquid fieri vel non fieri postulamus, ut precipio tibi quatinus hoc facias vel non facias.
VIII, 3: Petitio comminationibus: Illa petitio fit comminationibus cum comminando aliquid fieri vel non fieri postulamus vel precipimus sub pena offici tui quatinus hoc facias vel non facias. Comminatio est alicuius pene nostra positio sicut diximus.
VIII, 4: Petitio que fit admonitione Illa petitio fit admonitionibus cum admonendo aliquid fieri vel non fieri postulamus, ut admoneo te quatinus hoc facias vel non facias.
VIII, 5: Petitio consultationibus Illa petitio fit consultationibus cum consulendo aliquid fieri vel non fieri postulamus, ut consulo tibi quatinus hoc facias vel non facias.
VIII, 6: Petitio correptionibus Illa peticio fit correctionibus cum corripiendo aliquid fieri vel non fieri postulamus, ut corripio te, arguo te, vel castigo quod hoc nullatenus facias.
VIII, 7: Petitio exhortatione Illa petitio fit exhortatione cum exhortando aliquid fieri vel non fieri postulamus, ut exhorto te quatinus hoc facias vel non facias.
VIII, 8: Petitio absolute Illa petitio fit absolute cum nulla supradictorum modorum positio <est>, sed tamen absolute ponimus vel petimus dicentes: placet mihi quod hoc facias, gratum est mihi, carum, iocundum, acceptabile, dignum, honestum, competens si hoc non faceres.
VIII, 9: De simplici petitione Item peticionum alia est simplex et alia multiplex. Simplex est illa peticio qua unum petitur, ut da mihi vinum.

Torna all'inizio