aggressum omisimus et ad quietem, quam
nostrorum vota longissima suspirabant, concessimus,
disjectis tantummodo gladiis, sed tunicis
ferreis non exutis: mane sequenti] ad
indubitatam victoriam Carocii redituri: quod,
adveniente luce, inter alias milium curruum
turmas desertum qualibet defensione reperimus:
summitate perticae, ubi crucis signum extiterat
detruncata, quae crux etiam dum videretur
ad fugam fugientibus onerosa, in medio
extitit derelicta. Castrum etiam Curtis novae,
cujus munimine ipsos impetus nostros evadere
credebamus, custodes et incolae reliquere. Nec
Potestas eorum, ducis Venetorum filius, quo
duce lugubria signa tulerunt, manus nostras
evasit. Et [ut multa sub compendio concludamus]
tum capti, tum mortui, inter quos
multi Mediolanensium primates et principes
corruerunt, decem millia fere numero computantur.
Nec tamen ab antiqui Draconis
contritione, propterea manus nostra desistet,
quin tam diu caput ejus ad Imperii laudem
allidamus, quamdiu caudam ipsius palpitare
videbimus, exquo possit causa dissidii posteris,
vel etiam scandalum caeteris exoriri. Super
quibus omnibus, sanctissime Pater, gratias,
vos et fratres vestros pro vobis exolvere Domino
Jesu Christo, filiali devotione rogamus,
qui suum prosequendo negotium, sacrum Imperium
victoriose sublimat.
|
|