Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 128

Tomus II


cum ipse plures creditores haberet, videns bona
sua ad suorum solutionem non sufficere debitorum:
inter creditores eosdem, tam pro
quantitate bonorum suorum, quam pro quantitate
debitorum ipsorum sine ulla prolixitate
causarum distribuere promisit bona sua:
nec ideo sibi remanserit aliquid, unde lucere
valeat vitam suam: vos seu judex vester sibi
impotenti et indigenti, ad instantiam creditorum
suorum, praecepta sicut dicitur faciatis de
solvendo: ob quae praecepta de vestro mandato
compellitur solvere decimam, nostram Curiam
contingentem. Cum igitur Albertinus
praedictus, sibi supplicarit super praedictis secundum
justitiam provideri: vobis Imperii autoritate
mandamus, quatenus, si vobis constiterit
de praemissis, habita diligenti cautione
quod egeat, a praeceptis hujusmodi faciendis,
ut justum fuerit, desistatis: ne ulterius dictus
A. coram nobis cogatur iterare querelam.
Cap. CXI.
Ut capiantur forbanniti, et in Curia
prasententur.
Universis vicariis, Potestatibus, rectoribus
terrarum, et aliis Curiae Imperialis officialibus
Imperii fidelibus, per Thusciam
constitutis, praesentes literas inspecturis
etc. Cum ob accusationem, coram nobis
factam per B. et G. de N. contra O. de N. et
D. de N. pro eo, quod interfecerant dominum
Jacobum, abbatem monasterii Farfensis, eorum
dominum spiritualem et eidem Jacobo

Torna all'inizio