Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 144


inpugnavit, sed confusus rediit. Hoc tempore, alibi dicitur, quod Tiberii
tempore, fuit diluvium in Ytalia, quale non fuit post Noe. Nam aqua usque ad superiores
fenestras basilice sancti Zenonis Veronensis ascendit, sed basilicam minime introivit. Facta est
autem hec inundatio Kalendas Novembris; sed tonitrua tanta fuerunt, quanta fieri solent estivo
tempore. Post duos menses Verona magna ex parte incendio cremata est. Rome quoque mire
magnitudinis per urbem transiens fluvius Tiberis ultra muros urbis excrevit; unde cum
magna multitudine serpentium draco in mare descendit; subsecuta est inde pestis inguinaria, que
Pelagium papam occidit et ex maxima parte populum Romanum. Cui de consensu imperatoris
successit Gregorius, tunc levita, qui Euthicium Constantinopolitanum episcopum de
heresi convicit; dicebat enim, quod corpus post resurrectionem erit impalpabile, contra illud:
Palpate et videte, quia sp[iritus] car[nem] et os[sa] non habet, si[cut] me vid[etis] habere. Qui
primus servum servorum Dei se nominavit; qui fuit divinarum scripturarum solertissimus indagator;
qui Moralia, Dialogum, Pastoralem, Registrum et alia multa conscripsit et ecclesiam
etiam nocturnis et diurnis officiis ordinavit. Et addidit in canone: Diesque nostros
in tua pace dispone
; qui precepit, ut oratio dominica super eucharistiam alta voce cantetur;
qui stationes per circuitum anni ordinavit; qui septiformem letaniam instituit. In primo
coro clerum, in secundo monachos, in tercio monachas, in quarto infantes, in quinto laicos, in
sexto viduas, in septimo coniugatas. Hic beatus Gregorius misit Augustinum, Melitum et Iohannem
in Britanniam, quorum predicatione Anglos ad fidem convertit. Gothi quoque circa hec
tempora ad fidem venerunt Recharede eorum principe ad fidem catholicam intendente.
Circa hec quoque tempora sanctus Gallus in diocesi Constantiensi CCCC monachos habuit,
qui omnes sancti creduntur preter unum, qui apostatavit. Severus Aquileiensis patriarcha
fuit hereticus; quo defuncto successit Iohannes cum consensu regis et ducis in Aquilegia veteri
ordinatus. In Gradus a Romanis episcopis Candidianus ordinatur antistes; post quem Epyphanus;
et ex illo tempore fuerunt duo patriarche. Demum aput Orientem Mauricius
augustus, cum vicisset Hunnos, qui et Avares appellantur, et contra hostes sepe victoriam obtinuisset,
cum filiis a Foca occiditur. Aput Longobardos vero Authari Apuliam intravit
et usque ad Ytalie fines accedens columpnam, que est in mari, tetigit hasta dicens: “Hucusque
fines erunt Longobardorum”; que usque nunc dicitur appellari columpna Authari; postmodum
cum Gotheramo rege Francorum pacem iniit. Qui Gontramus sompnio thesaurum invenit,
de quo cyborium supra corpus beati Marcelli in civitate Cabalano construxit. Authari
defuncto, cum regnasset annis VII, successit Agiluf tercius decimus Longobardorum rex,
qui, sicut eius assumpsit regiam dignitatem, sic et in matrimonium Theodolingam eius
uxorem; cuius supplicatione rex fidem catholicam tenuit et possessiones ecclesiis ampliavit.

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio