idest ęcclesiam Sancti Iohannis Baptistę et Evangelistę in comitatu 
Balbensi, Superequana, in Valle Vennari, cuius fines sunt: flumen 
Calidum, serra de Candida, Gorgianum, et Bufanu, et revertitur 
in priores fines. que omnia commutaverunt huic monasterio et 
receperunt portionem de ęcclesia Sancti Benedicti quam Teudinus 
comes concessit in hoc monasterio. item, Bonus filius Franconis 
concessit in hoc monasterio res suas modiorum .VIII. ad 
Turricellam territorii Sabinensis. item, Benedicta uxor Berardi 
de Bonifatio concessit in hoc monasterio ecclesiam Sancti Iohannis 
in pertinentia de Ginestra cum ipso casale. item, 
Iohannes filius Iohannis concessit huic monasterio in Miliano, et 
Biliano, et Monte modia .IIII. territorii Sabinensis. item, Raino 
Pręsbyter filius Petri concessit in hoc monasterio terrę sextaria .VI. 
in Laniano territorii Sabinensis. 
Anno autem dominice incarnationis millesimo octogesimotertio, 
Rainerius filius Girardi, et Guido filius Guidonis comitis, 
et Rodilandus filius Roccionis refutaverunt in manu domni Berardi 
abbatis quantum ipsi detinebant quocumque ingenio de bonis 
pertinentibus ecclesię Sanctę Marię in Minione, et omne ius et 
malam consuetudinem quas ipsi aut sui homines hactenus fecerunt 
contra ipsam ęcclesiam, et albergarias et omnem violentiam 
et divastationes quas soliti erant facere in pertinentiis eiusdem ęcclesię, 
et quicumque requisierant ab ipsa ęcclesia eiusque rectore 
et pręposito. similiter refutaverunt de locis et finibus Biterbensium 
nostris ęcclesiis pertinentibus, et promiserunt et obligaverunt 
se adversus prędictum domnum abbatem, ut si de pręfatis ęcclesiis 
et quibuscumque bonis earum aliquam molestiam fecerint ipsi 
vel heredes aut omines eorum singuli, componant in hoc monasterio 
penam argenti optimi librarum .C. pro quibus sponsionibus 
et obligationibus domnus abbas B[erardus] fecit eis meritum, 
idest ad Rainerium dedit anulum de auro unum, et ad 
prędictum Guidonem similiter anulum de auro unum, et ad pręfatum
  |  
  |