Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 66


lecciones, ipsa dico evangelia nova, que a quatuor ystoriis primis
et a totidem evangeliis indifferenter procedunt, quia et ipsa
oportet habere intelligentias suas. Sancti denique Benedicti ystoriam
fuisse spiritalem sermo iste probat, qui pre manibus est. De
ortu quoque Cisterciensis ordinis nonnulla fore mistica perpenduntur,
que tamen, quia vicina sunt, minus sufficimus aperire; erit
quoque in diebus belli permaximi, erit et post bellum, cum pax et
regnum sanctis donabitur . Nec deesse poterunt viri iusti qui responsoria
cantent, ordine qua supra; insuper et ymmum Te deum
laudamus omnes pariter cantaturi sunt, propter completionem operarum
Domini et sanctorum eius, et propter noticiam veritatis, sicut
in Apocalipsi luculenter ostenditur in sexta parte libri, in loco illo
ubi alleluia cantatur , cum dicitur: «laudem dicite Deo nostro
omnes servi eius, et qui timetis eum pusilli et magni. Et audivi
quasi vocem turbe magne et sicut vocem aquarum multarum et sicut
vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia: quoniam et regnavit
Dominus Deus noster omnipotens. Gaudeamus, et exultemus,
et demus gloriam ei: quia venerunt nuptie agni et uxor eius preparavit
se. Et datum est illi ut cooperiat se bissino splendenti candido».
Illud vero inter cetera memorandum existimo, quod in Laudibus
apparente iam luce, leccionem quidem de Apostolo dicendam precipit,

Torna all'inizio