Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 102


Haec namque cum fuerint contraria ei significationi, per quam purgatio debet fieri, prohibebunt purgationem.
Ars enim quaecumque laboriosa fuerit et multae evacuationis, ut agricultura, fabrilis, ars serviendi in balneo, purgationem prohibebunt, quia superfluum est corpus iterum inanitum inanire; et hi si aliquando laborant aegritudine, calida solet esse, quare calidi humores in his evacuandi sunt. Aetas: incrementum <cautelae sive considerationis> fieri debet ad hoc, quia de facili exit humiditas eorum, quare spasmantur, et per exitum humiditatis et desiccationem solutivi crescitivae virtutis operatio prohibetur, quare vel nullo vel solvantur debili solutivo, et raro valde decrepitiam deferunt, et caloris et humiditatis nutrimentalis parum habent, et nisum virtutum animalium et naturalium patiuntur, quare solutivomultum debilitantur. Non in talibus rem removeo sed rei usum.Virtus naturalis consideranda est, quia fortis virtus fortiorem potest tolerare purgationem et debilis debiliorem. Regio consideranda, quae si fuerit vehementer calida, prohibet purgationem et maxime fortem, quia plurima solutivorum sunt calida, et regula est, quod in regione calida et tempore calido plus movet debile solutivum quam forte in frigida. Aliter etiam consigio passionis et regio, per quam purgandum est, quia semper per propinquiorem et proxitiorem locum, si via altera fuerit, purgandum est, nisi in aegritudine rheumatica, cum est nova. Complexio multum [100va] calida prohibet evacuationem et multum frigida, quia extrahit humiditatem nutrimentalem et calorem innatum. Forma: habitudo extenuata facile17 per solutivum, si purgat desiccando, labitur in ethicam. Carnosa et pinguis proprie quaerit18 solutivum, quod de natura sui habet desiccare et quod non sit nimis resolutivum, ne patiatur suffocationem. Mos: et qui non consuevit purgari, difficilius toleraret, quare leniora sunt offerenda, ne subito recedat a consueto et instet maius periculum, quod nescimus; accidentibus cavere debemus in eo, sicut in illo, qui iam purgatus fuit. Symptomata et aegritudines consideranda sunt tribus modis: praesentia, praeterita et futura. Sciendum enim est, quibus nocumentis molestetur et quid timeat, ut contra
illa medicamina offeramus. Verbi gratia, si laboret scabie de humoribus infectis, purgabimus hiera Rufini vel pillulis de quinque generibus;

Torna all'inizio