est concessum ut sibi ubi vult quilibet eligat sepulturam, iuxta
verbum quod scriptum est, Eccli. VII: Mortuo non prohibeas gratiam.
Ex hoc enim commendatur Booz, ille vir iustus, Ruth II,
de quo dicitur: Benedictus sit a Domino, quoniam eamdem gratiam,
quam prebuerat vivis, servavit et mortuis. Quod etiam fratres Minores
et Predicatores faciunt, dum suos devotos sepeliunt, qui apud
eos eligunt sepulturam. Hinc papa Leo III dixit: 'Nos, instituta
maiorum patrum considerantes, statuimus unumquemque in
maiorum suorum sepulcris iacere, ut patriarcharum exitus docet.
Nulli tamen negamus propriam eligere sepulturam et etiam alienam.
Dominus enim et magister alienam elegit ut propriam. Sed
quia dignus est operarius mercede sua, tertiam partem sui iuditii illi
ecclesie dari censemus in qua celesti pabulo refici consuevit, ut
iuxta Apostolum sint consolationum socii, ut fuerant passionum.
Et sic demum, ubicumque libitum fuerit, eligat sepulturam. Aliter
ne fiat, auctoritate Domini nostri, qui per prophetam locutus est
dicens: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres
tui, sub anathematis vinculo detestamur et contradicimus'. Nota
quod Salomon in Prover. XXII dicit illam auctoritatem; quem
papa Leo tertius appellavit prophetam.
Clemens III: 'Certificari voluisti a nobis quomodo illa clausula,
que in privilegiis solet apponi: "salva iustitia illarum ecclesiarum
a quibus mortuorum corpora assumuntur", intelligi debeat
et exponi. Cum autem super hoc articulo diversa antecessorum
nostrorum manaverint instituta, Leone papa iustitiam illam quandoque
tertiam partem, quandoque mediam, et Urbano quartam
fore censentibus, nos tale prebemus in hac varietate responsum,
ut, sicut beatus Ieronimus inquit: "unaqueque provincia in suo
sensu abundet", secundum rationabilem consuetudinem regionis
illa iustitia circa medietatem vel tertiam aut quartam pro locorum
diversitatibus attendatur'.
|
|