Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 103

libro III


17 (1) DE ECCLESIASTICIS ET SECULARIBUS PERSONIS INVICEM
SIBI SCRIBENTIBUS.
(2) Si autem ecclesiastice secularesve persone invicem sibi
scribant, facienda tunc est collatio personarum et que maior
visa fuerit preponatur, sive recipiat sive mittat. (3) Apostolicus
enin omnibus de mundo preponitur; similiter imperator, excepto
domino papa. (4) Et si episcopus scribat comiti vel alii domino
seculari consideret utrum subsit ei vel ille sibi vel quantus
sit ille dominus secularis et secundum hoc ordinet eius nomen,
(5) quippe, ratione temporalium beneficiorum, bene debet
quandoque persona ecclesiastica honorem pretendere seculari
cum Dominus legatur censum etiam Cesari tribuisse.
18 (1) QUANDO PREPONATUR NOMEN HOSTIS VEL OSTPONATUR.
(2) Si vero scribendum fuerit inimicis non dico nomina eorum
semper quasi contemptibilium postponenda sed ita distingo,
(3) quia si fuerint Saraceni debemus idem servare in nominibus
regum et soldanorum suorum quod in nominibus catholicorum
servamus, (4) ut Christi famulis ad verum prosit honorem dilexisse
bonos et tollerasse malos, quia omnis potestas a domino Deo

Torna all'inizio