Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 420


consilium, quia per consilium scies veritatem. Et interrogaverunt
eum: quid est difficilius in homine? Respondit: quod cognoscat
hoc quod est in eo, et conservet suam legalitatem, et quod
non loquatur in quo loqui non debet, et quod non molestet se
ex eo quod non consequitur id quod habere conatur. Et dixit:
res huius mundi, et statuta, et leges, consistunt sub duobus,
ense scilicet et vexillo. Et dixit: non multis precipere [potest]
qui sibi soli precipere non potest. Et dixit uni ex discipulis
suis: cave a derrisione, quia per hoc nascitur odium. Et dixit:
non sunt virtutes hominis quas sibi ascribit, sed ille que sibi
ex suis operibus ascribunt. Et interrogaverunt eum, qui esset
liberalis. Respondit: qui suarum rerum liberalitate utitur nec est
cupidus bonorum aliorum. Et interrogaverunt eum: quid acutius
gladio? Respondit: lingua pravi hominis. Et quesivit unus
dives: que sunt bona tua vel thesaurus tuus? Respondit: meum
est tale quod non potest haberi ab homine mundi absque mea
voluntate, et quicquid sibi concedam de meo, meum non diminuitur;
et de tuo nemini potes dare aliquid nisi patiaris diminucionem.
Et dixit: si volueris quod moretur amor amici tui,
sis ei bene compositum et da suo locum errori. Et dixit: non
oportet laudare aliquem de pluri quam in eo sit, quia ipsemet
patefaciet veritatem et erit, illud quod adiunxeris, tui defectus.
Et dixit: patiencia est forte castrum, et acceleratio inducit penitenciam,
et fructus exprimendi veritatem est honor. Et interrogaverunt
eum qualiter acquiruntur amici. Respondit: honorando
eos cum presentes sunt et benefaciendo eis, et commendando
eos cum fuerit absentes. Et dixit: bona anima nunquam
dolet nec letatur, quia non accidit ei alacritas nisi quando intuetur
bonitates rei et non malicias; et accidit ei dolor, qui
aspicit ad suas malicias et non ad bonitates; bona vero anima

Torna all'inizio