opere tristitia est, ita in emendatione gaudium; hujus  
autem gaudii adjutor erat, dum volentibus  
emendare admonitiones offerebat. 
CAP. II.—1. LANFR.  Si enim ego contristo . Si  
doctor corripiendo contristat discipulum, laetitia  
illius est, si discipulus ad poenitentiam contristatur. 
2.  Et hoc ipsum .Quod est contristans vos, non  
laetificet, nisi vos ipsi ad poenitentiam  
contristemini. 
3. AMBROS.  Et hoc ipsum . Idcirco se dicit scripsisse, 
ut postea veniens non esset, unde contristaretur,  
sublatis vitiis. 
4. LANFR.  Si quis autem . Si quis, inquit, praedicans  
contristavit me, non me tantummodo contristavit,  
sed vos ex parte, id est, quosdam ex vobis, ut non  
onerem vos omnes, et ideo dico vos ex parte contristatos,  
ut onus tristitiae non imponam omnibus,  
non enim omnes justitiam sincere diligitis. Potest  
et ita intelligi, non me contristavit ex toto, sed ex  
parte. 
5.  Magis donetis , etc. Satis comprobatur apostolum 
non contristari pro fornicatore, qui patris  
uxorem duxerat, ex hoc quod modo subjungit, ut  
recipiatur et consoletur. 
6. AMBROS.  Ne forte abundantiore , id est, ne  
desperans de se, daret animum ad mundum fruendum,
  |  
  |