Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 174


CAP. VIIII.
SIT PAR MICIPSE, RECTOR SI DEVIAT IPSE.
ADICIUNT etiam submurmurantes, quia est peccatum non ad
mortem, de quo orandum est; et est peccatum ad mortem, pro
quo orandum non est. De presumptione vero utriusque
commissi rogandus est, ut apperiat ille, qui tenet claves
magnę abyssi. Assumpta igitur divinę legis auctoritate
perscrutetur cesar, quid significent utraque. Nam illi ita sentiunt:
Peccatum non ad mortem est aliquid non respuere de
commendandi antisticii precioso munere. Quibus ita possumus
respondere: Multa fiunt contra legitimos usus cogente
necessitate. David enim pulsatus necessitate famis commedit
panes propositionis, quod non licebat nisi sacerdotibus solis.
Sed quod necessitas pro remedio repperit, cessante necessitate
debet cessare id, quod urguebat
et legitimus usus in suo statu
permaneat. Peccatum vero ad mortem dicunt fore spurios

1



5




10




15
Torna all'inizio