et ob id quod popularis esset et undique septus aquarum
copiis, qui magnum spectaculum prestat omnibus usque in presentem
diem. Excellentior vero est cunctis oppidis constructi in
comitatu Laumellensi et medius cunctis civitatibus et vicinus regalibus
sedibus et pro afflictione barbarorum. Nunc autem ad
persecutionem Paganorum vertamus stilum.
<XVIII>. Pietas videlicet divina, qui non sinit nos temptare
supra id quod possumus, sed facit quoque cum temptatione proventum,
ut possimus sustinere. Eodem tempore, quo Fusci morabantur
in castro Frascenedello et undique diffluentes per climata
mundi, tollunt et predantur omnia, quidam eorum fuit,
nominę Aimo, coetaneus illorum. Hic cum his exit devastare
terram illam et rapiunt aurum et equas et buculas diversaque
monilia puellasque et parvulos. Factum est ut sorciarentur queque
captaverant et mulier quedam, pulchra nimis, sortitur in
portione Aimonis. Ex ea autem altercatio fit inter utrosque. Venit
quidam potentior illo: subtrait illi. Ipse autem tumefactus
mansit extra illos. Volens vero Deus liberare populum, fixit illi
in corde quatenus proderet locum illum et homines morantes in
eo. Vadit quippe ad comitem Robaldum, Provincię finibus et
adiurat eum ut nemini prodat secretum, quod cupiebat illi fari
nec etiam proprie uxori. Ipse autem testatur nemini prodere. Il-
le ait: «Ecce, trado vobis inimicos vestros perpetratores nequicię».
Qui gavisus est valde et spopondit ei tribuere omnia si hoc
opus exercuisset. Mandat idcirco omnibus Arduinoque ut adiuvent
eum in quodam negocium. Omnes dinique occurrunt hostiliter
ei, litigantes vero inter se homines nescii quo tenderent. At
ipse ortatur illos ut sequantur illum. Dum itaque venirent ad castrum,
ortans <eos>, Robaldus ait: «O fratres, pugnate pro animabus
|
|