Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 732


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod motus sensualitatis non est peccatum, nisi
secundum quod in potestate voluntatis est, ut supra dictum est, et non inquantum
est passio quaedam.
Ad secundum dicendum, quod nomen irae, secundum propriam impositionem,
passionem quamdam significat; sed postea transumptum est ad significandum vitium
quoddam; cum enim virtutes quaedam, quamvis sint medietates, magis opponantur
quibusdam extremis quam aliis (sicut mansuetudo magis opponitur irae quam
defectui eius), contingit quod vitia opposita talibus virtutibus nominantur nomine
passionum ad quas refrenandum praecipue virtutes ordinantur; et hoc modo ira
secundum quod vitium nominat, non est nomen passionis, sed actus, vel habitus.
Ad tertium dicendum, quod passio non pugnat contra rationem quasi per se oppositum
virtuti, qua ratio perficitur; sed quia per se opponitur medio, quod virtus et
ratio in passionibus statuit; sicut etiam nigredo pallori et rubedini opponitur.
Ad quartum dicendum, quod propter abundantiam passionum dicitur vitium esse,
sicut propter causam materialem; sed per se vitium est in actu aliquo deformi
circa passiones illas; et ideo non oportet quod passiones secundum se vitia sint.
Ad quintum dicendum, quod passionibus sancti non meruerunt, nisi secundum
quod eas voluntarie sustinuerunt, et propter Deum; et ita etiam possunt esse
demeritoriae, inquantum voluntas alio modo ad eas se habet.
ARTICULUS 3
Utrum peccatum unum possit esse poena alterius peccati
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum non possit esse poena peccati. Omnis enim poena
ordinata est, et a Deo est. Sed nulla culpa ordinem habet, nec a Deo est. Ergo
culpa poena esse non potest.
2. Praeterea, causa et effectus non incidunt in idem. Sed culpa est causa poenae.
Ergo non potest esse idem culpa et poena.
3. Praeterea, poena ordinatur contra culpam, ut medicina eius; poenae enim
medicinae quaedam sunt, ut in 2 Ethic. dicitur. Sed peccatum peccato medicina
non est, quia praecedens peccatum per sequens non curatur, sed magis sequens
peccatum in peccatum inclinat. Ergo peccatum non potest esse poena peccati.
4. Praeterea, si peccatum punitur peccato, aut convenit omni peccato, aut quibusdam
peccatis tantum. Si convenit omni peccato, ergo erit abire in infinitum
in peccatis, ita quod post quodlibet erit aliud peccatum. Si autem non sit commune
in omnibus peccatis; sed ultimum peccatorum non punitur peccato, sed

Torna all'inizio