esse datam constet et, an datum sit ius, ambigatur. Verisimile
est, qui possessionem non dedit, eum ne ius
quidem dare voluisse.
29 An non constat possessionem nunquam fuisse
traditam, quod negare impudentissimum est? Nunquid
Silvestrum Constantinus in Capitolium quasi triumphantem
inter frequentium Quiritum, sed infidelium
plausum duxit? In sella aurea assistente universo
senatu collocavit? Magistratus pro sua quenque dignitate
regem salutare et adorare iussit? Hoc erga novos
principes fieri solet, non tantum aliquod palatium velut
Lateranense tradi. Num postea per universam Italiam
circunduxit? Adiit cum ilio Gallias, adiit Hispanos,
adiit Germanos ceterumque occidentem? Aut si
gravabantur ambo tantum obire terrarum, quibus nam
tam ingens officium delegarunt, qui et Cesaris vice traderent
possessionem et Silvestri acciperent? Magni ii
viri atque eximie auctoritatis esse debuerunt, et tamen
qui fuerint ignoramus. Et quantum in his duobus verbis
tradere et accipere subest pondus! Nostra memoria,
ut exempla vetusta omittam, nunquam aliter factitatum
vidimus, cum quis aut urbis aut regionis aut
provincie dominus factus est, ita demum traditam existimari
possessionem, si magistratus pristini summoveantur
novique surrogentur. Hoc si tunc Silvester fieri
non postulasset, tamen magnificentie Constantini
interferat, ut declararet non verbo se, sed re possessionem
tradere, suos presides amovere aliosque ab illo
substitui iubere. Non traditur possessio, que penes eosdem
remanet, qui possidebant, et novus dominus illos
summovere non audet. Sed fac istud quoque non obstare
|
|