Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 99


multa milia centenariorum auri argentique reposuit. Interfectisque omnibus consciis, uni
tantummodo seni haec per iuramentum ab eo exigens commendavit. Defuncto vero
Narsete, supradictus senex ad caesarem Tiberium veniens, dixit: "Si", inquid, "mihi aliquid
prodest, magnam rem tibi, caesarem, dicam". Cui ille: "Dic", ait, "quod vis; proderit
enim tibi, si quid nobis profuturum esse narraveris". "Thesaurum", inquid, "Narsetis reconditum habeo, quod in extremo vitae positus celare non possum". Tunc caesar
Tiberius gavisus mittit usque ad locum pueros suos. Recedente vero sene, hi secuntur
attoniti; pervenientesque ad cisternam, deopertamque ingrediuntur. In qua tantum
auri vel argenti repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus potuisset evacuari.
Quae ille pene omnia secundum suum morem erogatione largiflua dispensavit egenis.
Hic cum augustalem coronam accepturus esset, eumque iuxta consuetudinem ad
spectaculum circi populus expectaret, insidias ei praeparans, ut Iustinianum, Iustini
nepotem, ad dignitatem imperatoriam sublimaret: ille per loca sancta prius procedens,
dehinc vocatum ad se pontificem urbis, cum consulibus ac praefectis palatium ingressus, indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali inpositus, cum inmensis laudibus
in regni est gloria confirmatus. Quod eius adversarii audientes nihilque ei, qui
in Deo spem suam posuerat, officere valentes, magno sunt confusianis pudore cooperti.
Transactis autem paucis diebus adveniens Iustinianus, pedibus se proiecit imperatoris,
ob meritum gratiae quindecim ei auri centenaria deferens. Quem ille secundum
patientiae suae ritum colligens, sibi in palatio assistere iussit. Sophia vero augusta,
immemor promissionis quam condam in Tiberium habuerat, insidias ei temptavit ingerere.
Procedente autem eo ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad vindemiam
iocundaretur, vacato clam Iustiniano, voluit eum sublimare in regno. Quo
comperto, Tiberius cursu veloci Constantinopolim regreditur adprehensamque augustam
omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus cottidiani alimentum relinquens. Segregatisque
pueris eius ab ea, alios de fidelibus suis posuit, qui ei parerent, mandans prorsus, ut
nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Iustinianum vero verbis solummodo
obiurgatum, tanto in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret rursumque
filio suo filiam eius expeteret. Sed haec res, quam ob causam nescio, ad
effectum minime pervenit. Huius exercitus ab eo directus Persas potentissime debellavit;

Torna all'inizio